|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus sit primum quod a
mente humana cognoscitur. Illud enim in quo omnia alia cognoscuntur,
et per quod de aliis iudicamus, est primo cognitum a nobis; sicut lux
ab oculo, et principia prima ab intellectu. Sed omnia in luce primae
veritatis cognoscimus, et per eam de omnibus iudicamus; ut dicit
Augustinus in libro de Trin., et in libro de vera Relig. Ergo
Deus est id quod primo cognoscitur a nobis.
2. Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis. Sed Deus
est causa omnis nostrae cognitionis, ipse enim est lux vera, quae
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ut dicitur Ioan.
I. Ergo Deus est id quod primo et maxime est cognitum nobis.
3. Praeterea, id quod primo cognoscitur in imagine, est exemplar
quo imago formatur. Sed in mente nostra est Dei imago, ut
Augustinus dicit. Ergo id quod primo cognoscitur in mente nostra est
Deus.
Sed contra est quod dicitur Ioan. I, Deum nemo vidit unquam.
Respondeo dicendum quod, cum intellectus humanus, secundum statum
praesentis vitae, non possit intelligere substantias immateriales
creatas, ut dictum est; multo minus potest intelligere essentiam
substantiae increatae. Unde simpliciter dicendum est quod Deus non
est primum quod a nobis cognoscitur; sed magis per creaturas in Dei
cognitionem pervenimus, secundum illud apostoli ad Rom. I,
invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur.
Primum autem quod intelligitur a nobis secundum statum praesentis
vitae, est quidditas rei materialis, quae est nostri intellectus
obiectum, ut multoties supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod in luce primae veritatis omnia
intelligimus et iudicamus, inquantum ipsum lumen intellectus nostri,
sive naturale sive gratuitum, nihil aliud est quam quaedam impressio
veritatis primae, ut supra dictum est. Unde cum ipsum lumen
intellectus nostri non se habeat ad intellectum nostrum sicut quod
intelligitur, sed sicut quo intelligitur; multo minus Deus est id
quod primo a nostro intellectu intelligitur.
Ad secundum dicendum quod propter quod unumquodque, illud magis,
intelligendum est in his quae sunt unius ordinis, ut supra dictum est.
Propter Deum autem alia cognoscuntur, non sicut propter primum
cognitum, sed sicut propter primam cognoscitivae virtutis causam.
Ad tertium dicendum quod, si in anima nostra esset perfecta imago
Dei, sicut filius est perfecta imago patris, statim mens nostra
intelligeret Deum. Est autem imago imperfecta. Unde ratio non
sequitur.
|
|