|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima separata nihil
omnino intelligere possit. Dicit enim philosophus, in I de anima,
quod intelligere corrumpitur, interius quodam corrupto. Sed omnia
interiora hominis corrumpuntur per mortem. Ergo et ipsum intelligere
corrumpitur.
2. Praeterea, anima humana impeditur ab intelligendo per ligamentum
sensus, et perturbata imaginatione, sicut supra dictum est. Sed
morte totaliter sensus et imaginatio corrumpuntur, ut ex supra dictis
patet. Ergo anima post mortem nihil intelligit.
3. Praeterea, si anima separata intelligit, oportet quod per
aliquas species intelligat. Sed non intelligit per species innatas,
quia a principio est sicut tabula in qua nihil est scriptum. Neque per
species quas abstrahat a rebus, quia non habet organa sensus et
imaginationis, quibus mediantibus species intelligibiles abstrahuntur a
rebus. Neque etiam per species prius abstractas, et in anima
conservatas, quia sic anima pueri nihil intelligeret post mortem.
Neque etiam per species intelligibiles divinitus influxas, haec enim
cognitio non esset naturalis, de qua nunc agitur, sed gratiae. Ergo
anima separata a corpore nihil intelligit.
Sed contra est quod philosophus dicit, in I de anima, quod si non
est aliqua operationum animae propria, non contingit ipsam separari.
Contingit autem ipsam separari. Ergo habet aliquam operationem
propriam; et maxime eam quae est intelligere. Intelligit ergo sine
corpore existens.
Respondeo dicendum quod ista quaestio difficultatem habet ex hoc quod
anima, quandiu est corpori coniuncta, non potest aliquid intelligere
nisi convertendo se ad phantasmata, ut per experimentum patet. Si
autem hoc non est ex natura animae, sed per accidens hoc convenit ei ex
eo quod corpori alligatur, sicut Platonici posuerunt, de facili
quaestio solvi posset. Nam remoto impedimento corporis, rediret anima
ad suam naturam, ut intelligeret intelligibilia simpliciter, non
convertendo se ad phantasmata, sicut est de aliis substantiis
separatis. Sed secundum hoc, non esset anima corpori unita propter
melius animae, si peius intelligeret corpori unita quam separata; sed
hoc esset solum propter melius corporis, quod est irrationabile, cum
materia sit propter formam, et non e converso. Si autem ponamus quod
anima ex sua natura habeat ut intelligat convertendo se ad phantasmata,
cum natura animae per mortem corporis non mutetur, videtur quod anima
naturaliter nihil possit intelligere, cum non sint ei praesto
phantasmata ad quae convertatur. Et ideo ad hanc difficultatem
tollendam, considerandum est quod, cum nihil operetur nisi inquantum
est actu, modus operandi uniuscuiusque rei sequitur modum essendi
ipsius. Habet autem anima alium modum essendi cum unitur corpori, et
cum fuerit a corpore separata, manente tamen eadem animae natura; non
ita quod uniri corpori sit ei accidentale, sed per rationem suae
naturae corpori unitur; sicut nec levis natura mutatur cum est in loco
proprio, quod est ei naturale, et cum est extra proprium locum, quod
est ei praeter naturam. Animae igitur secundum illum modum essendi quo
corpori est unita, competit modus intelligendi per conversionem ad
phantasmata corporum, quae in corporeis organis sunt, cum autem fuerit
a corpore separata, competit ei modus intelligendi per conversionem ad
ea quae sunt intelligibilia simpliciter, sicut et aliis substantiis
separatis. Unde modus intelligendi per conversionem ad phantasmata est
animae naturalis, sicut et corpori uniri, sed esse separatum a corpore
est praeter rationem suae naturae, et similiter intelligere sine
conversione ad phantasmata est ei praeter naturam. Et ideo ad hoc
unitur corpori, ut sit et operetur secundum naturam suam. Sed hoc
rursus habet dubitationem. Cum enim natura semper ordinetur ad id quod
melius est; est autem melior modus intelligendi per conversionem ad
intelligibilia simpliciter, quam per conversionem ad phantasmata,
debuit sic a Deo institui animae natura, ut modus intelligendi
nobilior ei esset naturalis, et non indigeret corpori propter hoc
uniri. Considerandum est igitur quod, etsi intelligere per
conversionem ad superiora sit simpliciter nobilius quam intelligere per
conversionem ad phantasmata; tamen ille modus intelligendi, prout erat
possibilis animae, erat imperfectior. Quod sic patet. In omnibus
enim substantiis intellectualibus invenitur virtus intellectiva per
influentiam divini luminis. Quod quidem in primo principio est unum et
simplex; et quanto magis creaturae intellectuales distant a primo
principio, tanto magis dividitur illud lumen et diversificatur, sicut
accidit in lineis a centro egredientibus. Et inde est quod Deus per
unam suam essentiam omnia intelligit; superiores autem intellectualium
substantiarum, etsi per plures formas intelligant, tamen intelligunt
per pauciores, et magis universales, et virtuosiores ad
comprehensionem rerum, propter efficaciam virtutis intellectivae quae
est in eis; in inferioribus autem sunt formae plures, et minus
universales, et minus efficaces ad comprehensionem rerum, inquantum
deficiunt a virtute intellectiva superiorum. Si ergo inferiores
substantiae haberent formas in illa universalitate in qua habent
superiores, quia non sunt tantae efficaciae in intelligendo, non
acciperent per eas perfectam cognitionem de rebus, sed in quadam
communitate et confusione. Quod aliqualiter apparet in hominibus, nam
qui sunt debilioris intellectus, per universales conceptiones magis
intelligentium non accipiunt perfectam cognitionem, nisi eis singula in
speciali explicentur. Manifestum est autem inter substantias
intellectuales, secundum naturae ordinem, infimas esse animas
humanas. Hoc autem perfectio universi exigebat, ut diversi gradus in
rebus essent. Si igitur animae humanae sic essent institutae a Deo ut
intelligerent per modum qui competit substantiis separatis, non
haberent cognitionem perfectam, sed confusam in communi. Ad hoc ergo
quod perfectam et propriam cognitionem de rebus habere possent, sic
naturaliter sunt institutae ut corporibus uniantur, et sic ab ipsis
rebus sensibilibus propriam de eis cognitionem accipiant; sicut homines
rudes ad scientiam induci non possunt nisi per sensibilia exempla. Sic
ergo patet quod propter melius animae est ut corpori uniatur, et
intelligat per conversionem ad phantasmata; et tamen esse potest
separata, et alium modum intelligendi habere.
Ad primum ergo dicendum quod, si diligenter verba philosophi
discutiantur, philosophus hoc dixit ex quadam suppositione prius
facta, scilicet quod intelligere sit quidam motus coniuncti, sicut et
sentire, nondum enim differentiam ostenderat inter intellectum et
sensum. Vel potest dici quod loquitur de illo modo intelligendi qui
est per conversionem ad phantasmata.
De quo etiam procedit secunda ratio.
Ad tertium dicendum quod anima separata non intelligit per species
innatas; nec per species quas tunc abstrahit; nec solum per species
conservatas, ut obiectio probat, sed per species ex influentia divini
luminis participatas, quarum anima fit particeps sicut et aliae
substantiae separatae, quamvis inferiori modo. Unde tam cito cessante
conversione ad corpus, ad superiora convertitur. Nec tamen propter
hoc cognitio non est naturalis, quia Deus est auctor non solum
influentiae gratuiti luminis, sed etiam naturalis.
|
|