|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima separata non
intelligat substantias separatas. Perfectior enim est anima corpori
coniuncta, quam a corpore separata, cum anima sit naturaliter pars
humanae naturae; quaelibet autem pars perfectior est in suo toto. Sed
anima coniuncta corpori non intelligit substantias separatas, ut supra
habitum est. Ergo multo minus cum fuerit a corpore separata.
2. Praeterea, omne quod cognoscitur, vel cognoscitur per sui
praesentiam, vel per suam speciem. Sed substantiae separatae non
possunt cognosci ab anima per suam praesentiam, quia nihil illabitur
animae nisi solus Deus. Neque etiam per aliquas species quas anima ab
Angelo abstrahere possit, quia Angelus simplicior est quam anima.
Ergo nullo modo anima separata potest cognoscere substantias
separatas.
3. Praeterea, quidam philosophi posuerunt in cognitione separatarum
substantiarum consistere ultimam hominis felicitatem. Si ergo anima
separata potest intelligere substantias separatas, ex sola sua
separatione consequitur felicitatem. Quod est inconveniens.
Sed contra est quod animae separatae cognoscunt alias animas
separatas; sicut dives in Inferno positus vidit Lazarum et Abraham,
Luc. XVI. Ergo vident etiam et Daemones et Angelos animae
separatae.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit in IX de Trin.,
mens nostra cognitionem rerum incorporearum per seipsam accipit, idest
cognoscendo seipsam, sicut supra dictum est. Per hoc ergo quod anima
separata cognoscit seipsam, accipere possumus qualiter cognoscit alias
substantias separatas. Dictum est autem quod quandiu anima corpori est
unita, intelligit convertendo se ad phantasmata. Et ideo nec seipsam
potest intelligere nisi inquantum fit actu intelligens per speciem a
phantasmatibus abstractam, sic enim per actum suum intelligit seipsam,
ut supra dictum est. Sed cum fuerit a corpore separata, intelliget
non convertendo se ad phantasmata, sed ad ea quae sunt secundum se
intelligibilia, unde seipsam per seipsam intelliget. Est autem
commune omni substantiae separatae quod intelligat id quod est supra
se, et id quod est infra se, per modum suae substantiae, sic enim
intelligitur aliquid secundum quod est in intelligente; est autem
aliquid in altero per modum eius in quo est. Modus autem substantiae
animae separatae est infra modum substantiae angelicae, sed est
conformis modo aliarum animarum separatarum. Et ideo de aliis animabus
separatis perfectam cognitionem habet; de Angelis autem imperfectam et
deficientem, loquendo de cognitione naturali animae separatae. De
cognitione autem gloriae est alia ratio.
Ad primum ergo dicendum quod anima separata est quidem imperfectior,
si consideretur natura qua communicat cum natura corporis, sed tamen
quodammodo est liberior ad intelligendum, inquantum per gravedinem et
occupationem corporis a puritate intelligentiae impeditur.
Ad secundum dicendum quod anima separata intelligit Angelos per
similitudines divinitus impressas. Quae tamen deficiunt a perfecta
repraesentatione eorum, propter hoc quod animae natura est inferior
quam Angeli.
Ad tertium dicendum quod in cognitione substantiarum separatarum non
quarumcumque, consistit ultima hominis felicitas, sed solius Dei,
qui non potest videri nisi per gratiam. In cognitione vero aliarum
substantiarum separatarum est magna felicitas, etsi non ultima, si
tamen perfecte intelligantur. Sed anima separata naturali cognitione
non perfecte eas intelligit, ut dictum est.
|
|