|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima separata omnia
naturalia cognoscat. In substantiis enim separatis sunt rationes
omnium rerum naturalium. Sed animae separatae cognoscunt substantias
separatas. Ergo cognoscunt omnia naturalia.
2. Praeterea, qui intelligit magis intelligibile, multo magis
potest intelligere minus intelligibile. Sed anima separata intelligit
substantias separatas, quae sunt maxima intelligibilium. Ergo multo
magis potest intelligere omnia naturalia, quae sunt minus
intelligibilia.
1. Sed contra, in Daemonibus magis viget naturalis cognitio quam in
anima separata. Sed Daemones non omnia naturalia cognoscunt; sed
multa addiscunt per longi temporis experientiam, ut Isidorus dicit.
Ergo neque animae separatae omnia naturalia cognoscunt.
2. Praeterea, si anima statim cum est separata, omnia naturalia
cognosceret, frustra homines studerent ad rerum scientiam capessendam.
Hoc autem est inconveniens. Non ergo anima separata omnia naturalia
cognoscit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, anima separata
intelligit per species quas recipit ex influentia divini luminis, sicut
et Angeli, sed tamen, quia natura animae est infra naturam Angeli,
cui iste modus cognoscendi est connaturalis, anima separata per
huiusmodi species non accipit perfectam rerum cognitionem, sed quasi in
communi et confusam. Sicut igitur se habent Angeli ad perfectam
cognitionem rerum naturalium per huiusmodi species, ita animae
separatae ad imperfectam et confusam. Angeli autem per huiusmodi
species cognoscunt cognitione perfecta omnia naturalia, quia omnia quae
Deus fecit in propriis naturis, fecit in intelligentia angelica, ut
dicit Augustinus, super Gen. ad Litt. Unde et animae separatae de
omnibus naturalibus cognitionem habent, non certam et propriam, sed
communem et confusam.
Ad primum ergo dicendum quod nec ipse Angelus per suam substantiam
cognoscit omnia naturalia, sed per species quasdam, ut supra dictum
est. Et ideo non propter hoc sequitur quod anima cognoscat omnia
naturalia, quia cognoscit quoquo modo substantiam separatam.
Ad secundum dicendum quod, sicut anima separata non perfecte
intelligit substantias separatas ita nec omnia naturalia perfecte
cognoscit, sed sub quadam confusione, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod Isidorus loquitur de cognitione futurorum;
quae nec Angeli nec Daemones nec animae separatae cognoscunt, nisi
vel in suis causis, vel per revelationem divinam. Nos autem loquimur
de cognitione naturalium.
Ad quartum dicendum quod cognitio quae acquiritur hic per studium, est
propria et perfecta; illa autem est confusa. Unde non sequitur quod
studium addiscendi sit frustra.
|
|