|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima separata non
cognoscat singularia. Nulla enim potentia cognoscitiva remanet in
anima separata nisi intellectus, ut ex supra dictis patet. Sed
intellectus non est cognoscitivus singularium, ut supra habitum est.
Ergo anima separata singularia non cognoscit.
2. Praeterea, magis est determinata cognitio qua cognoscitur aliquid
in singulari, quam illa qua cognoscitur aliquid in universali. Sed
anima separata non habet determinatam cognitionem de speciebus rerum
naturalium. Multo igitur minus cognoscit singularia.
3. Praeterea, si cognoscit singularia, et non per sensum, pari
ratione omnia singularia cognosceret. Sed non cognoscit omnia
singularia. Ergo nulla cognoscit.
Sed contra est quod dives in Inferno positus dixit, habeo quinque
fratres, ut habetur Luc. XVI.
Respondeo dicendum quod animae separatae aliqua singularia cognoscunt,
sed non omnia, etiam quae sunt praesentia. Ad cuius evidentiam,
considerandum est quod duplex est modus intelligendi. Unus per
abstractionem a phantasmatibus, et secundum istum modum singularia per
intellectum cognosci non possunt directe, sed indirecte, sicut supra
dictum est. Alius modus intelligendi est per influentiam specierum a
Deo, et per istum modum intellectus potest singularia cognoscere.
Sicut enim ipse Deus per suam essentiam, inquantum est causa
universalium et individualium principiorum, cognoscit omnia et
universalia et singularia, ut supra dictum est; ita substantiae
separatae per species, quae sunt quaedam participatae similitudines
illius divinae essentiae, possunt singularia cognoscere. In hoc tamen
est differentia inter Angelos et animas separatas, quia Angeli per
huiusmodi species habent perfectam et propriam cognitionem de rebus,
animae vero separatae confusam. Unde Angeli, propter efficaciam sui
intellectus per huiusmodi species non solum naturas rerum in speciali
cognoscere possunt, sed etiam singularia sub speciebus contenta.
Animae vero separatae non possunt cognoscere per huiusmodi species nisi
solum singularia illa ad quae quodammodo determinantur, vel per
praecedentem cognitionem, vel per aliquam affectionem, vel per
naturalem habitudinem, vel per divinam ordinationem, quia omne quod
recipitur in aliquo, determinatur in eo secundum modum recipientis.
Ad primum ergo dicendum quod intellectus per viam abstractionis non est
cognoscitivus singularium. Sic autem anima separata non intelligit,
sed sicut dictum est.
Ad secundum dicendum quod ad illarum rerum species vel individua
cognitio animae separatae determinatur, ad quae anima separata habet
aliquam determinatam habitudinem, sicut dictum est.
Ad tertium dicendum quod anima separata non se habet aequaliter ad
omnia singularia, sed ad quaedam habet aliquam habitudinem quam non
habet ad alia. Et ideo non est aequalis ratio ut omnia singularia
cognoscat.
|
|