|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod habitus scientiae hic
acquisitae non remaneat in anima separata. Dicit enim apostolus, I
ad Cor. XIII, scientia destruetur.
2. Praeterea, quidam minus boni in hoc mundo scientia pollent,
aliis magis bonis carentibus scientia. Si ergo habitus scientiae
permaneret etiam post mortem in anima, sequeretur quod aliqui minus
boni etiam in futuro statu essent potiores aliquibus magis bonis. Quod
videtur inconveniens.
3. Praeterea, animae separatae habebunt scientiam per influentiam
divini luminis. Si igitur scientia hic acquisita in anima separata
remaneat, sequetur quod duae erunt formae unius speciei in eodem
subiecto. Quod est impossibile.
4. Praeterea, philosophus dicit, in libro Praedicament., quod
habitus est qualitas difficile mobilis; sed ab aegritudine, vel ab
aliquo huiusmodi, quandoque corrumpitur scientia. Sed nulla est ita
fortis immutatio in hac vita, sicut immutatio quae est per mortem.
Ergo videtur quod habitus scientiae per mortem corrumpatur.
Sed contra est quod Hieronymus dicit, in epistola ad Paulinum,
discamus in terris, quorum scientia nobis perseveret in caelo.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt habitum scientiae non esse in
ipso intellectu, sed in viribus sensitivis, scilicet imaginativa,
cogitativa et memorativa; et quod species intelligibiles non
conservantur in intellectu possibili. Et si haec opinio vera esset,
sequeretur quod, destructo corpore, totaliter habitus scientiae hic
acquisitae destrueretur. Sed quia scientia est in intellectu, qui est
locus specierum, ut dicitur in III de anima; oportet quod habitus
scientiae hic acquisitae partim sit in praedictis viribus sensitivis,
et partim in ipso intellectu. Et hoc potest considerari ex ipsis
actibus ex quibus habitus scientiae acquiritur, nam habitus sunt
similes actibus ex quibus acquiruntur, ut dicitur in II Ethic.
Actus autem intellectus ex quibus in praesenti vita scientia
acquiritur, sunt per conversionem intellectus ad phantasmata, quae
sunt in praedictis viribus sensitivis. Unde per tales actus et ipsi
intellectui possibili acquiritur facultas quaedam ad considerandum per
species susceptas; et in praedictis inferioribus viribus acquiritur
quaedam habilitas ut facilius per conversionem ad ipsas intellectus
possit intelligibilia speculari. Sed sicut actus intellectus
principaliter quidem et formaliter est in ipso intellectu, materialiter
autem et dispositive in inferioribus viribus, idem etiam dicendum est
de habitu. Quantum ergo ad id quod aliquis praesentis scientiae habet
in inferioribus viribus, non remanebit in anima separata, sed quantum
ad id quod habet in ipso intellectu, necesse est ut remaneat. Quia,
ut dicitur in libro de longitudine et brevitate vitae, dupliciter
corrumpitur aliqua forma, uno modo, per se, quando corrumpitur a suo
contrario, ut calidum a frigido; alio modo, per accidens, scilicet
per corruptionem subiecti. Manifestum est autem quod per corruptionem
subiecti, scientia quae est in intellectu humano, corrumpi non
potest, cum intellectus sit incorruptibilis, ut supra ostensum est.
Similiter etiam nec per contrarium corrumpi possunt species
intelligibiles quae sunt in intellectu possibili, quia intentioni
intelligibili nihil est contrarium; et praecipue quantum ad simplicem
intelligentiam, qua intelligitur quod quid est. Sed quantum ad
operationem qua intellectus componit et dividit, vel etiam
ratiocinatur, sic invenitur contrarietas in intellectu, secundum quod
falsum in propositione vel in argumentatione est contrarium vero. Et
hoc modo interdum scientia corrumpitur per contrarium, dum scilicet
aliquis per falsam argumentationem abducitur a scientia veritatis. Et
ideo philosophus, in libro praedicto, ponit duos modos quibus scientia
per se corrumpitur, scilicet oblivionem, ex parte memorativae, et
deceptionem, ex parte argumentationis falsae. Sed hoc non habet locum
in anima separata. Unde dicendum est quod habitus scientiae, secundum
quod est in intellectu manet in anima separata.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus non loquitur ibi de scientia
quantum ad habitum, sed quantum ad cognitionis actum. Unde ad huius
probationem inducit, nunc cognosco ex parte.
Ad secundum dicendum quod, sicut secundum staturam corporis aliquis
minus bonus erit maior aliquo magis bono; ita nihil prohibet aliquem
minus bonum habere aliquem scientiae habitum in futuro, quem non habet
aliquis magis bonus. Sed tamen hoc quasi nullius momenti est in
comparatione ad alias praerogativas quas meliores habebunt.
Ad tertium dicendum quod utraque scientia non est unius rationis.
Unde nullum inconveniens sequitur.
Ad quartum dicendum quod ratio illa procedit de corruptione scientiae
quantum ad id quod habet ex parte sensitivarum virium.
|
|