|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod actus scientiae hic
acquisitae non maneat in anima separata. Dicit enim philosophus, in
I de anima, quod corrupto corpore, anima neque reminiscitur neque
amat. Sed considerare ea quae prius aliquis novit, est reminisci.
Ergo anima separata non potest habere actum scientiae quam hic
acquisivit.
2. Praeterea, species intelligibiles non erunt potentiores in anima
separata quam sint in anima corpori unita. Sed per species
intelligibiles non possumus modo intelligere, nisi convertendo nos
super phantasmata, sicut supra habitum est. Ergo nec anima separata
hoc poterit. Et ita nullo modo per species intelligibiles hic
acquisitas anima separata intelligere poterit.
3. Praeterea, philosophus dicit, in II Ethic., quod habitus
similes actus reddunt actibus per quos acquiruntur. Sed habitus
scientiae hic acquiritur per actus intellectus convertentis se supra
phantasmata. Ergo non potest alios actus reddere. Sed tales actus
non competunt animae separatae. Ergo anima separata non habebit
aliquem actum scientiae hic acquisitae.
Sed contra est quod Luc. XVI, dicitur ad divitem in Inferno
positum, recordare quia recepisti bona in vita tua.
Respondeo dicendum quod in actu est duo considerare, scilicet speciem
actus, et modum ipsius. Et species quidem actus consideratur ex
obiecto in quod actus cognoscitivae virtutis dirigitur per speciem,
quae est obiecti similitudo, sed modus actus pensatur ex virtute
agentis. Sicut quod aliquis videat lapidem, contingit ex specie
lapidis quae est in oculo, sed quod acute videat, contingit ex virtute
visiva oculi. Cum igitur species intelligibiles maneant in anima
separata, sicut dictum est; status autem animae separatae non sit idem
sicut modo est, sequitur quod secundum species intelligibiles hic
acquisitas, anima separata intelligere possit quae prius intellexit;
non tamen eodem modo, scilicet per conversionem ad phantasmata, sed
per modum convenientem animae separatae. Et ita manet quidem in anima
separata actus scientiae hic acquisitae, sed non secundum eundem
modum.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de reminiscentia,
secundum quod memoria pertinet ad partem sensitivam, non autem secundum
quod memoria est quodammodo in intellectu, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod diversus modus intelligendi non provenit ex
diversa virtute specierum, sed ex diverso statu animae intelligentis.
Ad tertium dicendum quod actus per quos acquiritur habitus, sunt
similes actibus quos habitus causant, quantum ad speciem actus, non
autem quantum ad modum agendi. Nam operari iusta, sed non iuste,
idest delectabiliter, causat habitum iustitiae politicae, per quem
delectabiliter operamur.
|
|