|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod distantia localis
impediat cognitionem animae separatae. Dicit enim Augustinus, in
libro de cura pro mortuis agenda, quod animae mortuorum ibi sunt, ubi
ea quae hic fiunt scire non possunt. Sciunt autem ea quae apud eos
aguntur. Ergo distantia localis impedit cognitionem animae separatae.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de divinatione
Daemonum, quod Daemones, propter celeritatem motus, aliqua nobis
ignota denuntiant. Sed agilitas motus ad hoc nihil faceret, si
distantia localis cognitionem Daemonis non impediret. Multo igitur
magis distantia localis impedit cognitionem animae separatae, quae est
inferior secundum naturam quam Daemon.
3. Praeterea, sicut distat aliquis secundum locum, ita secundum
tempus sed distantia temporis impedit cognitionem animae separatae, non
enim cognoscunt futura. Ergo videtur quod etiam distantia secundum
locum animae separatae cognitionem impediat.
Sed contra est quod dicitur Luc. XVI, quod dives cum esset in
tormentis, elevans oculos suos, vidit Abraham a longe. Ergo
distantia localis non impedit animae separatae cognitionem.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt quod anima separata
cognosceret singularia abstrahendo a sensibilibus. Quod si esset
verum, posset dici quod distantia localis impediret animae separatae
cognitionem, requireretur enim quod vel sensibilia agerent in animam
separatam, vel anima separata in sensibilia; et quantum ad utrumque,
requireretur distantia determinata. Sed praedicta positio est
impossibilis, quia abstractio specierum a sensibilibus fit mediantibus
sensibus et aliis potentiis sensitivis, quae in anima separata actu non
manent. Intelligit autem anima separata singularia per influxum
specierum ex divino lumine, quod quidem lumen aequaliter se habet ad
propinquum et distans. Unde distantia localis nullo modo impedit
animae separatae cognitionem.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus non dicit quod propter hoc
quod ibi sunt animae mortuorum, ea quae hic sunt videre non possunt,
ut localis distantia huius ignorantiae causa esse credatur, sed hoc
potest propter aliquid aliud contingere, ut infra dicetur.
Ad secundum dicendum quod Augustinus ibi loquitur secundum opinionem
illam qua aliqui posuerunt quod Daemones habent corpora naturaliter
sibi unita, secundum quam positionem, etiam potentias sensitivas
habere possunt, ad quarum cognitionem requiritur determinata
distantia. Et hanc opinionem etiam in eodem libro Augustinus expresse
tangit, licet eam magis recitando quam asserendo tangere videatur, ut
patet per ea quae dicit XXI libro de Civ. Dei.
Ad tertium dicendum quod futura, quae distant secundum tempus, non
sunt entia in actu. Unde in seipsis non sunt cognoscibilia, quia
sicut deficit aliquid ab entitate, ita deficit a cognoscibilitate.
Sed ea quae sunt distantia secundum locum, sunt entia in actu, et
secundum se cognoscibilia. Unde non est eadem ratio de distantia
locali, et de distantia temporis.
|
|