|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod animae separatae
cognoscant ea quae hic aguntur. Nisi enim ea cognoscerent, de eis
curam non haberent. Sed habent curam de his quae hic aguntur;
secundum illud Luc. XVI, habeo quinque fratres, ut testificetur
illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Ergo animae
separatae cognoscunt ea quae hic aguntur.
2. Praeterea, frequenter mortui vivis apparent, vel dormientibus
vel vigilantibus, et eos admonent de iis quae hic aguntur; sicut
Samuel apparuit Sauli, ut habetur I Reg. XXVIII. Sed hoc
non esset si ea quae hic sunt non cognoscerent. Ergo ea quae hic
aguntur cognoscunt.
3. Praeterea, animae separatae cognoscunt ea quae apud eas aguntur.
Si ergo quae apud nos aguntur non cognoscerent, impediretur earum
cognitio per localem distantiam. Quod supra negatum est.
Sed contra est quod dicitur Iob XIV, sive fuerint filii eius
nobiles, sive ignobiles, non intelliget.
Respondeo dicendum quod, secundum naturalem cognitionem, de qua nunc
hic agitur, animae mortuorum nesciunt quae hic aguntur. Et huius
ratio ex dictis accipi potest. Quia anima separata cognoscit
singularia per hoc quod quodammodo determinata est ad illa, vel per
vestigium alicuius praecedentis cognitionis seu affectionis, vel per
ordinationem divinam. Animae autem mortuorum, secundum ordinationem
divinam, et secundum modum essendi, segregatae sunt a conversatione
viventium, et coniunctae conversationi spiritualium substantiarum quae
sunt a corpore separatae. Unde ea quae apud nos aguntur ignorant. Et
hanc rationem assignat Gregorius in XII Moralium, dicens, mortui
vita in carne viventium post eos, qualiter disponatur, nesciunt, quia
vita spiritus longe est a vita carnis; et sicut corporea atque
incorporea diversa sunt genere, ita sunt distincta cognitione. Et hoc
etiam Augustinus videtur tangere in libro de cura pro mortuis agenda,
dicens quod animae mortuorum rebus viventium non intersunt. Sed
quantum ad animas beatorum, videtur esse differentia inter Gregorium
et Augustinum. Nam Gregorius ibidem subdit, quod tamen de animabus
sanctis sentiendum non est, quia quae intus omnipotentis Dei
claritatem vident, nullo modo credendum est quod sit foris aliquid quod
ignorent. Augustinus vero, in libro de cura pro mortuis agenda,
expresse dicit quod nesciunt mortui, etiam sancti, quid agant vivi et
eorum filii, ut habetur in Glossa, super illud, Abraham nescivit
nos, Isaiae LXIII. Quod quidem confirmat per hoc quod a matre
sua non visitabatur, nec in tristitiis consolabatur, sicut quando
vivebat; nec est probabile ut sit facta vita feliciore crudelior. Et
per hoc quod dominus promisit Iosiae regi quod prius moreretur ne
videret mala quae erant populo superventura, ut habetur IV Reg.
XXII. Sed Augustinus hoc dubitando dicit, unde praemittit, ut
volet, accipiat quisque quod dicam. Gregorius autem assertive, quod
patet per hoc quod dicit, nullo modo credendum est. Magis tamen
videtur, secundum sententiam Gregorii, quod animae sanctorum Deum
videntes, omnia praesentia quae hic aguntur cognoscant. Sunt enim
Angelis aequales, de quibus etiam Augustinus asserit quod ea quae
apud vivos aguntur non ignorant. Sed quia sanctorum animae sunt
perfectissime iustitiae divinae coniunctae, nec tristantur, nec rebus
viventium se ingerunt, nisi secundum quod iustitiae divinae dispositio
exigit.
Ad primum ergo dicendum quod animae mortuorum possunt habere curam de
rebus viventium, etiam si ignorent eorum statum; sicut nos curam
habemus de mortuis, eis suffragia impendendo, quamvis eorum statum
ignoremus. Possunt etiam facta viventium non per seipsos cognoscere,
sed vel per animas eorum qui hinc ad eos accedunt; vel per Angelos seu
Daemones; vel etiam spiritu Dei revelante, sicut Augustinus in
eodem libro dicit.
Ad secundum dicendum quod hoc quod mortui viventibus apparent
qualitercumque, vel contingit per specialem Dei dispensationem, ut
animae mortuorum rebus viventium intersint, et est inter divina
miracula computandum. Vel huiusmodi apparitiones fiunt per operationes
Angelorum bonorum vel malorum, etiam ignorantibus mortuis, sicut
etiam vivi ignorantes aliis viventibus apparent in somnis, ut
Augustinus dicit in libro praedicto. Unde et de Samuele dici potest
quod ipse apparuit per revelationem divinam; secundum hoc quod dicitur
Eccli. XLVI, quod dormivit, et notum fecit regi finem vitae
suae. Vel illa apparitio fuit procurata per Daemones, si tamen
Ecclesiastici auctoritas non recipiatur, propter hoc quod inter
canonicas Scripturas apud Hebraeos non habetur.
Ad tertium dicendum quod ignorantia huiusmodi non contingit ex locali
distantia, sed propter causam praedictam.
|
|