|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit omnino
immutabilis. Quidquid enim movet seipsum, est aliquo modo mutabile.
Sed, sicut dicit Augustinus, VIII super Genesim ad litteram,
spiritus creator movet se nec per tempus nec per locum. Ergo Deus est
aliquo modo mutabilis.
2. Praeterea, Sap. VII dicitur de sapientia quod est mobilior
omnibus mobilibus. Sed Deus est ipsa sapientia. Ergo Deus est
mobilis.
3. Praeterea, appropinquari et elongari motum significant.
Huiusmodi autem dicuntur de Deo in Scriptura, Iac. IV,
appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Ergo Deus est
mutabilis.
Sed contra est quod dicitur Malach. III, ego Deus, et non
mutor.
Respondeo dicendum quod ex praemissis ostenditur Deum esse omnino
immutabilem. Primo quidem, quia supra ostensum est esse aliquod
primum ens, quod Deum dicimus, et quod huiusmodi primum ens oportet
esse purum actum absque permixtione alicuius potentiae, eo quod
potentia simpliciter est posterior actu. Omne autem quod quocumque
modo mutatur, est aliquo modo in potentia. Ex quo patet quod
impossibile est Deum aliquo modo mutari. Secundo, quia omne quod
movetur, quantum ad aliquid manet, et quantum ad aliquid transit,
sicut quod movetur de albedine in nigredinem, manet secundum
substantiam. Et sic in omni eo quod movetur, attenditur aliqua
compositio. Ostensum est autem supra quod in Deo nulla est
compositio, sed est omnino simplex. Unde manifestum est quod Deus
moveri non potest. Tertio, quia omne quod movetur, motu suo aliquid
acquirit, et pertingit ad illud ad quod prius non pertingebat. Deus
autem, cum sit infinitus, comprehendens in se omnem plenitudinem
perfectionis totius esse, non potest aliquid acquirere, nec extendere
se in aliquid ad quod prius non pertingebat. Unde nullo modo sibi
competit motus. Et inde est quod quidam antiquorum, quasi ab ipsa
veritate coacti, posuerunt primum principium esse immobile.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ibi loquitur secundum modum
quo Plato dicebat primum movens movere seipsum, omnem operationem
nominans motum; secundum quod etiam ipsum intelligere et velle et amare
motus quidam dicuntur. Quia ergo Deus intelligit et amat seipsum,
secundum hoc dixerunt quod Deus movet seipsum, non autem secundum quod
motus et mutatio est existentis in potentia, ut nunc loquimur de
mutatione et motu.
Ad secundum dicendum quod sapientia dicitur mobilis esse
similitudinarie, secundum quod suam similitudinem diffundit usque ad
ultima rerum. Nihil enim esse potest, quod non procedat a divina
sapientia per quandam imitationem, sicut a primo principio effectivo et
formali; prout etiam artificiata procedunt a sapientia artificis. Sic
igitur inquantum similitudo divinae sapientiae gradatim procedit a
supremis, quae magis participant de eius similitudine, usque ad infima
rerum, quae minus participant dicitur esse quidam processus et motus
divinae sapientiae in res, sicut si dicamus solem procedere usque ad
terram, inquantum radius luminis eius usque ad terram pertingit. Et
hoc modo exponit Dionysius, cap. I Cael. Hier., dicens quod
omnis processus divinae manifestationis venit ad nos a patre luminum
moto.
Ad tertium dicendum quod huiusmodi dicuntur de Deo in Scripturis
metaphorice. Sicut enim dicitur sol intrare domum vel exire,
inquantum radius eius pertingit ad domum; sic dicitur Deus
appropinquare ad nos vel recedere a nobis, inquantum percipimus
influentiam bonitatis ipsius, vel ab eo deficimus.
|
|