|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod esse immutabile non sit
proprium Dei. Dicit enim philosophus, in II Metaphys., quod
materia est in omni eo quod movetur. Sed substantiae quaedam creatae,
sicut Angeli et animae, non habent materiam, ut quibusdam videtur.
Ergo esse immutabile non est proprium Dei.
2. Praeterea, omne quod movetur, movetur propter aliquem finem,
quod ergo iam pervenit ad ultimum finem, non movetur. Sed quaedam
creaturae iam pervenerunt ad ultimum finem, sicut omnes beati. Ergo
aliquae creaturae sunt immobiles.
3. Praeterea, omne quod est mutabile, est variabile. Sed formae
sunt invariabiles, dicitur enim in libro sex principiorum, quod forma
est simplici et invariabili essentia consistens. Ergo non est solius
Dei proprium esse immutabile.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de natura boni, solus
Deus immutabilis est; quae autem fecit, quia ex nihilo sunt,
mutabilia sunt.
Respondeo dicendum quod solus Deus est omnino immutabilis, omnis
autem creatura aliquo modo est mutabilis. Sciendum est enim quod
mutabile potest aliquid dici dupliciter, uno modo, per potentiam quae
in ipso est; alio modo, per potentiam quae in altero est. Omnes enim
creaturae, antequam essent, non erant possibiles esse per aliquam
potentiam creatam, cum nullum creatum sit aeternum, sed per solam
potentiam divinam, inquantum Deus poterat eas in esse producere.
Sicut autem ex voluntate Dei dependet quod res in esse producit, ita
ex voluntate eius dependet quod res in esse conservat, non enim aliter
eas in esse conservat, quam semper eis esse dando; unde si suam
actionem eis subtraheret, omnia in nihilum redigerentur, ut patet per
Augustinum, IV super Gen. ad Litt. Sicut igitur in potentia
creatoris fuit ut res essent, antequam essent in seipsis, ita in
potentia creatoris est, postquam sunt in seipsis, ut non sint. Sic
igitur per potentiam quae est in altero, scilicet in Deo, sunt
mutabiles, inquantum ab ipso ex nihilo potuerunt produci in esse, et
de esse possunt reduci in non esse. Si autem dicatur aliquid mutabile
per potentiam in ipso existentem, sic etiam aliquo modo omnis creatura
est mutabilis. Est enim in creatura duplex potentia, scilicet activa
et passiva. Dico autem potentiam passivam, secundum quam aliquid
assequi potest suam perfectionem, vel in essendo vel in consequendo
finem. Si igitur attendatur mutabilitas rei secundum potentiam ad
esse, sic non in omnibus creaturis est mutabilitas, sed in illis solum
in quibus illud quod est possibile in eis, potest stare cum non esse.
Unde in corporibus inferioribus est mutabilitas et secundum esse
substantiale, quia materia eorum potest esse cum privatione formae
substantialis ipsorum, et quantum ad esse accidentale, si subiectum
compatiatur secum privationem accidentis; sicut hoc subiectum, homo,
compatitur secum non album, et ideo potest mutari de albo in non
album. Si vero sit tale accidens quod consequatur principia
essentialia subiecti, privatio illius accidentis non potest stare cum
subiecto, unde subiectum non potest mutari secundum illud accidens,
sicut nix non potest fieri nigra. In corporibus vero caelestibus,
materia non compatitur secum privationem formae, quia forma perficit
totam potentialitatem materiae, et ideo non sunt mutabilia secundum
esse substantiale; sed secundum esse locale, quia subiectum compatitur
secum privationem huius loci vel illius. Substantiae vero
incorporeae, quia sunt ipsae formae subsistentes, quae tamen se habent
ad esse ipsarum sicut potentia ad actum, non compatiuntur secum
privationem huius actus, quia esse consequitur formam, et nihil
corrumpitur nisi per hoc quod amittit formam. Unde in ipsa forma non
est potentia ad non esse, et ideo huiusmodi substantiae sunt
immutabiles et invariabiles secundum esse. Et hoc est quod dicit
Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod substantiae
intellectuales creatae mundae sunt a generatione et ab omni variatione,
sicut incorporales et immateriales. Sed tamen remanet in eis duplex
mutabilitas. Una secundum quod sunt in potentia ad finem, et sic est
in eis mutabilitas secundum electionem de bono in malum, ut Damascenus
dicit. Alia secundum locum, inquantum virtute sua finita possunt
attingere quaedam loca quae prius non attingebant, quod de Deo dici
non potest, qui sua infinitate omnia loca replet, ut supra dictum
est. Sic igitur in omni creatura est potentia ad mutationem, vel
secundum esse substantiale, sicut corpora corruptibilia; vel secundum
esse locale tantum, sicut corpora caelestia, vel secundum ordinem ad
finem et applicationem virtutis ad diversa, sicut in Angelis. Et
universaliter omnes creaturae communiter sunt mutabiles secundum
potentiam creantis, in cuius potestate est esse et non esse earum.
Unde, cum Deus nullo istorum modorum sit mutabilis, proprium eius
est omnino immutabilem esse.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de eo quod est
mutabile secundum esse substantiale vel accidentale, de tali enim motu
philosophi tractaverunt.
Ad secundum dicendum quod Angeli boni, supra immutabilitatem
essendi, quae competit eis secundum naturam, habent immutabilitatem
electionis ex divina virtute, tamen remanet in eis mutabilitas secundum
locum.
Ad tertium dicendum quod formae dicuntur invariabiles, quia non
possunt esse subiectum variationis, subiiciuntur tamen variationi,
inquantum subiectum secundum eas variatur. Unde patet quod secundum
quod sunt, sic variantur, non enim dicuntur entia quasi sint subiectum
essendi, sed quia eis aliquid est.
|
|