|
Post praemissa considerandum est de prima hominis productione. Et
circa hoc consideranda sunt quatuor, primo considerandum est de
productione ipsius hominis; secundo, de fine productionis; tertio,
de statu et conditione hominis primo producti; quarto, de loco eius.
Circa productionem autem consideranda sunt tria, primo, de
productione hominis quantum ad animam; secundo, quantum ad corpus
viri; tertio, quantum ad productionem mulieris. Circa primum
quaeruntur quatuor. Primo, utrum anima humana sit aliquid factum,
vel sit de substantia ipsius Dei. Secundo, supposito quod sit
facta, utrum sit creata. Tertio, utrum sit facta mediantibus
Angelis. Quarto, utrum sit facta ante corpus.
|
|