|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima non sit facta, sed
sit de substantia Dei. Dicitur enim Gen. II, formavit Deus
hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae,
et factus est homo in animam viventem. Sed ille qui spirat, aliquid a
se emittit. Ergo anima qua homo vivit, est aliquid de substantia
Dei.
2. Praeterea, sicut supra habitum est, anima est forma simplex.
Sed forma est actus. Ergo anima est actus purus, quod est solius
Dei. Ergo anima est de substantia Dei.
3. Praeterea, quaecumque sunt, et nullo modo differunt, sunt
idem. Sed Deus et mens sunt, et nullo modo differunt, quia
oporteret quod aliquibus differentiis differrent, et sic essent
composita. Ergo Deus et mens humana idem sunt.
Sed contra est quod Augustinus, in libro de origine animae, enumerat
quaedam quae dicit esse multum aperteque perversa, et fidei Catholicae
adversa; inter quae primum est, quod quidam dixerunt Deum animam non
de nihilo, sed de seipso fecisse.
Respondeo dicendum quod dicere animam esse de substantia Dei,
manifestam improbabilitatem continet. Ut enim ex dictis patet, anima
humana est quandoque intelligens in potentia, et scientiam quodammodo a
rebus acquirit, et habet diversas potentias, quae omnia aliena sunt a
Dei natura, qui est actus purus, et nihil ab alio accipiens, et
nullam in se diversitatem habens, ut supra probatum est. Sed hic
error principium habuisse videtur ex duabus positionibus antiquorum.
Primi enim qui naturas rerum considerare incoeperunt, imaginationem
transcendere non valentes, nihil praeter corpora esse posuerunt. Et
ideo Deum dicebant esse quoddam corpus, quod aliorum corporum
iudicabant esse principium. Et quia animam ponebant esse de natura
illius corporis quod dicebant esse principium, ut dicitur in I de
anima, per consequens sequebatur quod anima esset de natura Dei.
Iuxta quam positionem etiam Manichaei, Deum esse quandam lucem
corpoream existimantes, quandam partem illius lucis animam esse
posuerunt corpori alligatam. Secundo vero processum fuit ad hoc, quod
aliqui aliquid incorporeum esse apprehenderunt, non tamen a corpore
separatum, sed corporis formam. Unde et Varro dixit quod Deus est
anima mundum motu et ratione gubernans; ut Augustinus narrat, VII
de Civ. Dei. Sic igitur illius totalis animae partem aliqui
posuerunt animam hominis, sicut homo est pars totius mundi; non
valentes intellectu pertingere ad distinguendos spiritualium
substantiarum gradus, nisi secundum distinctiones corporum. Haec
autem omnia sunt impossibilia, ut supra probatum est. Unde manifeste
falsum est animam esse de substantia Dei.
Ad primum ergo dicendum quod inspirare non est accipiendum
corporaliter, sed idem est Deum inspirare, quod spiritum facere.
Quamvis et homo corporaliter spirans non emittat aliquid de sua
substantia, sed de natura extranea.
Ad secundum dicendum quod anima, etsi sit forma simplex secundum suam
essentiam, non tamen est suum esse, sed est ens per participationem;
ut ex supra dictis patet. Et ideo non est actus purus, sicut Deus.
Ad tertium dicendum quod differens, proprie acceptum, aliquo
differt, unde ibi quaeritur differentia, ubi est convenientia. Et
propter hoc oportet differentia esse composita quodammodo, cum in
aliquo differant, et in aliquo conveniant. Sed secundum hoc, licet
omne differens sit diversum, non tamen omne diversum est differens; ut
dicitur in X Metaphys. Nam simplicia diversa sunt seipsis, non
autem differunt aliquibus differentiis, ex quibus componantur. Sicut
homo et asinus differunt rationali et irrationali differentia, de
quibus non est dicere quod ulterius aliis differentiis differant.
|
|