|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima non sit producta
in esse per creationem. Quod enim in se habet aliquid materiale, fit
ex materia. Sed anima habet in se aliquid materiale, cum non sit
actus purus. Ergo anima est facta ex materia. Non ergo est creata.
2. Praeterea, omnis actus materiae alicuius videtur educi de
potentia materiae, cum enim materia sit in potentia ad actum, actus
quilibet praeexistit in materia in potentia. Sed anima est actus
materiae corporalis, ut ex eius definitione apparet. Ergo anima
educitur de potentia materiae.
3. Praeterea, anima est forma quaedam. Si igitur anima fit per
creationem, pari ratione omnes aliae formae. Et sic nulla forma
exibit in esse per generationem. Quod est inconveniens.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, creavit Deus hominem ad
imaginem suam. Est autem homo ad imaginem Dei secundum animam. Ergo
anima exivit in esse per creationem.
Respondeo dicendum quod anima rationalis non potest fieri nisi per
creationem, quod non est verum de aliis formis. Cuius ratio est
quia, cum fieri sit via ad esse, hoc modo alicui competit fieri,
sicut ei competit esse. Illud autem proprie dicitur esse, quod ipsum
habet esse, quasi in suo esse subsistens, unde solae substantiae
proprie et vere dicuntur entia. Accidens vero non habet esse, sed eo
aliquid est, et hac ratione ens dicitur; sicut albedo dicitur ens,
quia ea aliquid est album. Et propter hoc dicitur in VII
Metaphys., quod accidens dicitur magis entis quam ens. Et eadem
ratio est de omnibus aliis formis non subsistentibus. Et ideo nulli
formae non subsistenti proprie competit fieri, sed dicuntur fieri per
hoc quod composita subsistentia fiunt. Anima autem rationalis est
forma subsistens, ut supra habitum est. Unde sibi proprie competit
esse et fieri. Et quia non potest fieri ex materia praeiacente, neque
corporali, quia sic esset naturae corporeae; neque spirituali, quia
sic substantiae spirituales in invicem transmutarentur, necesse est
dicere quod non fiat nisi per creationem.
Ad primum ergo dicendum quod in anima est sicut materiale ipsa simplex
essentia, formale autem in ipsa est esse participatum, quod quidem ex
necessitate simul est cum essentia animae, quia esse per se consequitur
ad formam. Et eadem ratio esset, si poneretur composita ex quadam
materia spirituali, ut quidam dicunt. Quia illa materia non est in
potentia ad aliam formam, sicut nec materia caelestis corporis,
alioquin anima esset corruptibilis. Unde nullo modo anima potest fieri
ex materia praeiacente.
Ad secundum dicendum quod actum extrahi de potentia materiae, nihil
aliud est quam aliquid fieri actu, quod prius erat in potentia. Sed
quia anima rationalis non habet esse suum dependens a materia
corporali, sed habet esse subsistens, et excedit capacitatem materiae
corporalis, ut supra dictum est; propterea non educitur de potentia
materiae.
Ad tertium dicendum quod non est simile de anima rationali, et de
aliis formis, ut dictum est.
|
|