|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima rationalis non sit
producta a Deo immediate, sed mediantibus Angelis. Maior enim ordo
est in spiritualibus quam in corporalibus. Sed corpora inferiora
producuntur per corpora superiora, ut Dionysius dicit, IV cap. de
Div. Nom. Ergo et inferiores spiritus, qui sunt animae
rationales, producuntur per spiritus superiores, qui sunt Angeli.
2. Praeterea, finis rerum respondet principio, Deus enim est
principium et finis rerum. Ergo et exitus rerum a principio respondet
reductioni rerum in finem. Sed infima reducuntur per prima, ut
Dionysius dicit. Ergo et infima procedunt in esse per prima,
scilicet animae per Angelos.
3. Praeterea, perfectum est quod potest sibi simile facere, ut
dicitur in IV Meteor. Sed spirituales substantiae sunt multo magis
perfectae quam corporales. Cum ergo corpora faciant sibi similia
secundum speciem, multo magis Angeli poterunt facere aliquid infra se
secundum speciem naturae, scilicet animam rationalem.
Sed contra est quod dicitur Gen. II, quod Deus ipse inspiravit in
faciem hominis spiraculum vitae.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt quod Angeli, secundum quod
operantur in virtute Dei, causant animas rationales. Sed hoc est
omnino impossibile, et a fide alienum. Ostensum est enim quod anima
rationalis non potest produci nisi per creationem. Solus autem Deus
potest creare. Quia solius primi agentis est agere, nullo
praesupposito, cum semper agens secundum praesupponat aliquid a primo
agente, ut supra habitum est. Quod autem agit aliquid ex aliquo
praesupposito, agit transmutando. Et ideo nullum aliud agens agit
nisi transmutando; sed solus Deus agit creando. Et quia anima
rationalis non potest produci per transmutationem alicuius materiae,
ideo non potest produci nisi a Deo immediate.
Et per hoc patet solutio ad obiecta. Nam quod corpora causant vel
sibi similia vel inferiora, et quod superiora reducunt inferiora,
totum hoc provenit per quandam transmutationem.
|
|