|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima humana fuerit
producta ante corpus. Opus enim creationis praecessit opus
distinctionis et ornatus, ut supra habitum est. Sed anima producta
est in esse per creationem; corpus autem factum est in fine ornatus.
Ergo anima hominis producta est ante corpus.
2. Praeterea, anima rationalis magis convenit cum Angelis quam cum
animalibus brutis. Sed Angeli creati fuerunt ante corpora, vel
statim a principio cum corporali materia; corpus autem hominis formatum
est sexto die, quando et bruta animalia sunt producta. Ergo anima
hominis fuit creata ante corpus.
3. Praeterea, finis proportionatur principio. Sed anima in fine
remanet post corpus. Ergo et in principio fuit creata ante corpus.
Sed contra est quod actus proprius fit in potentia propria. Cum ergo
anima sit proprius actus corporis, anima producta est in corpore.
Respondeo dicendum quod Origenes posuit non solum animam primi
hominis, sed animas omnium hominum ante corpora simul cum Angelis
creatas; propter hoc quod credidit omnes spirituales substantias, tam
animas quam Angelos, aequales esse secundum suae naturae conditionem,
sed solum merito distare; sic ut quaedam earum corporibus
alligarentur, quae sunt animae hominum vel caelestium corporum;
quaedam vero in sui puritate, secundum diversos ordines, remanerent.
De qua opinione supra iam diximus, et ideo relinquatur ad praesens.
Augustinus vero, in VII super Gen. ad Litt., dicit quod anima
primi hominis ante corpus cum Angelis est creata, propter aliam
rationem. Quia scilicet ponit quod corpus hominis in illis operibus
sex dierum non fuit productum in actu, sed solum secundum causales
rationes, quod non potest de anima dici; quia nec ex aliqua materia
corporali aut spirituali praeexistente facta fuit, nec ex aliqua
virtute creata produci potuit. Et ideo videtur quod ipsamet anima in
operibus sex dierum, in quibus omnia facta fuerunt, simul cum Angelis
fuerit creata; et quod postmodum propria voluntate inclinata fuit ad
corpus administrandum. Sed hoc non dicit asserendo, ut eius verba
demonstrant. Dicit enim, credatur, si nulla Scripturarum auctoritas
seu veritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexto die, ut
corporis quidem humani ratio causalis in elementis mundi, anima vero
iam ipsa crearetur. Posset autem hoc utique tolerari secundum eos qui
ponunt quod anima habet per se speciem et naturam completam, et quod
non unitur corpori ut forma, sed solum ad ipsum administrandum. Si
autem anima unitur corpori ut forma, et est naturaliter pars humanae
naturae, hoc omnino esse non potest. Manifestum est enim quod Deus
primas res instituit in perfecto statu suae naturae, secundum quod
uniuscuiusque rei species exigebat. Anima autem, cum sit pars humanae
naturae, non habet naturalem perfectionem nisi secundum quod est
corpori unita. Unde non fuisset conveniens animam sine corpore
creari. Sustinendo ergo opinionem Augustini de operibus sex dierum,
dici poterit quod anima humana praecessit in operibus sex dierum
secundum quandam similitudinem generis, prout convenit cum Angelis in
intellectuali natura; ipsa vero fuit creata simul cum corpore.
Secundum alios vero sanctos, tam anima quam corpus primi hominis in
operibus sex dierum sunt producta.
Ad primum ergo dicendum quod, si natura animae haberet integram
speciem, ita quod secundum se crearetur, ratio illa procederet, ut
per se in principio crearetur. Sed quia naturaliter est forma
corporis, non fuit seorsum creanda, sed debuit creari in corpore.
Et similiter est dicendum ad secundum. Nam anima si per se speciem
haberet, magis conveniret cum Angelis. Sed inquantum est forma
corporis, pertinet ad genus animalium, ut formale principium.
Ad tertium dicendum quod animam remanere post corpus, accidit per
defectum corporis, qui est mors. Qui quidem defectus in principio
creationis animae, esse non debuit.
|
|