|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod corpus primi hominis non
sit factum de limo terrae. Maioris enim virtutis est facere aliquid ex
nihilo, quam ex aliquo, quia plus distat ab actu non ens quam ens in
potentia. Sed cum homo sit dignissima creaturarum inferiorum, decuit
ut virtus Dei maxime ostenderetur in productione corporis eius. Ergo
non debuit fieri ex limo terrae, sed ex nihilo.
2. Praeterea, corpora caelestia sunt nobiliora terrenis. Sed
corpus humanum habet maximam nobilitatem, cum perficiatur a nobilissima
forma, quae est anima rationalis. Ergo non debuit fieri de corpore
terrestri, sed magis de corpore caelesti.
3. Praeterea, ignis et aer sunt nobiliora corpora quam terra et
aqua, quod ex eorum subtilitate apparet. Cum igitur corpus humanum
sit dignissimum, magis debuit fieri ex igne et ex aere quam ex limo
terrae.
4. Praeterea, corpus humanum est compositum ex quatuor elementis.
Non ergo est factum ex limo terrae, sed ex omnibus elementis.
Sed contra est quod dicitur Gen. II, formavit Deus hominem de
limo terrae.
Respondeo dicendum quod, cum Deus perfectus sit, operibus suis
perfectionem dedit secundum eorum modum; secundum illud Deut.
XXXII, Dei perfecta sunt opera. Ipse autem simpliciter
perfectus est, ex hoc quod omnia in se praehabet, non per modum
compositionis, sed simpliciter et unite, ut Dionysius dicit, eo modo
quo diversi effectus praeexistunt in causa, secundum unam eius
essentiam. Ista autem perfectio ad Angelos quidem derivatur,
secundum quod omnia sunt in eorum cognitione quae sunt a Deo in natura
producta, per formas diversas. Ad hominem vero derivatur inferiori
modo huiusmodi perfectio. Non enim in sua cognitione naturali habet
omnium naturalium notitiam; sed est ex rebus omnibus quodammodo
compositus, dum de genere spiritualium substantiarum habet in se animam
rationalem, de similitudine vero caelestium corporum habet elongationem
a contrariis per maximam aequalitatem complexionis, elementa vero
secundum substantiam. Ita tamen quod superiora elementa praedominantur
in eo secundum virtutem, scilicet ignis et aer, quia vita praecipue
consistit in calido, quod est ignis, et humido, quod est aeris.
Inferiora vero elementa abundant in eo secundum substantiam, aliter
enim non posset esse mixtionis aequalitas, nisi inferiora elementa,
quae sunt minoris virtutis, secundum quantitatem in homine abundarent.
Et ideo dicitur corpus hominis de limo terrae formatum, quia limus
dicitur terra aquae permixta. Et propter hoc homo dicitur minor
mundus, quia omnes creaturae mundi quodammodo inveniuntur in eo.
Ad primum ergo dicendum quod virtus Dei creantis manifestata est in
corpore hominis, dum eius materia est per creationem producta.
Oportuit autem ut ex materia quatuor elementorum fieret corpus
humanum, ut homo haberet convenientiam cum inferioribus corporibus,
quasi medium quoddam existens inter spirituales et corporales
substantias.
Ad secundum dicendum quod, quamvis corpus caeleste sit simpliciter
nobilius terrestri corpore, tamen quantum ad actus animae rationalis,
est minus conveniens. Nam anima rationalis accipit notitiam veritatis
quodammodo per sensus; quorum organa formari non possunt ex corpore
caelesti, cum sit impassibile. Nec est verum quod quidam dicunt
aliquid de quinta essentia materialiter ad compositionem humani corporis
advenire, ponentes animam uniri corpori mediante quadam luce. Primo
enim, falsum est quod dicunt, lucem esse corpus. Secundo vero,
impossibile est aliquid de quinta essentia vel a corpore caelesti
dividi, vel elementis permisceri, propter caelestis corporis
impassibilitatem. Unde non venit in compositionem mixtorum corporum,
nisi secundum suae virtutis effectum.
Ad tertium dicendum quod, si ignis et aer, quae sunt maioris virtutis
in agendo, etiam secundum quantitatem in compositione humani corporis
abundarent, omnino ad se traherent alia, et non posset fieri
aequalitas commixtionis, quae est necessaria in compositione hominis ad
bonitatem sensus tactus, qui est fundamentum sensuum aliorum. Oportet
enim organum cuiuslibet sensus non habere in actu contraria quorum
sensus est perceptivus, sed in potentia tantum. Vel ita quod omnino
careat toto genere contrariorum, sicut pupilla caret colore, ut sit in
potentia ad omnes colores, quod in organo tactus non erat possibile,
cum sit compositum ex elementis, quorum qualitates percipit tactus.
Vel ita quod organum sit medium inter contraria, ut necesse est in
tactu accidere, medium enim est quodammodo in potentia ad extrema.
Ad quartum dicendum quod in limo terrae est terra, et aqua
conglutinans partes terrae. De aliis autem elementis Scriptura
mentionem non fecit, tum quia minus abundant secundum quantitatem in
corpore hominis, ut dictum est; tum etiam quia in tota rerum
productione, de igne et aere, quae sensu non percipiuntur a rudibus
mentionem non fecit Scriptura, quae rudi populo tradebatur.
|
|