|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod corpus humanum non sit
immediate a Deo productum. Dicit enim Augustinus, in III de
Trin., quod corporalia disponuntur a Deo per angelicam creaturam.
Sed corpus humanum formatum fuit ex materia corporali, ut dictum est.
Ergo debuit produci mediantibus Angelis, et non immediate a Deo.
2. Praeterea, quod fieri potest virtute creata, non est necessarium
quod immediate producatur a Deo. Sed corpus humanum produci potest
per virtutem creatam caelestis corporis, nam et quaedam animalia ex
putrefactione generantur per virtutem activam corporis caelestis; et
Albumasar dicit quod in locis in quibus nimis abundat calor aut
frigus, homines non generantur, sed in locis temperatis tantum. Ergo
non oportuit quod immediate corpus humanum formaretur a Deo.
3. Praeterea, nihil fit ex materia corporali nisi per aliquam
materiae transmutationem. Sed omnis transmutatio corporalis causatur
ex motu caelestis corporis, qui est primus motuum. Cum igitur corpus
humanum sit productum ex materia corporali, videtur quod ad eius
formationem aliquid operatum fuerit corpus caeleste.
4. Praeterea, Augustinus dicit, super Gen. ad Litt., quod
homo factus est secundum corpus, in operibus sex dierum, secundum
causales rationes quas Deus inseruit creaturae corporali; postmodum
vero fuit formatum in actu. Sed quod praeexistit in corporali creatura
secundum causales rationes, per aliquam virtutem corpoream produci
potest. Ergo corpus humanum productum est aliqua virtute creata, et
non immediate a Deo.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XVII, Deus de terra creavit
hominem.
Respondeo dicendum quod prima formatio humani corporis non potuit esse
per aliquam virtutem creatam, sed immediate a Deo. Posuerunt
siquidem aliqui formas quae sunt in materia corporali, a quibusdam
formis immaterialibus derivari. Sed hanc opinionem repellit
philosophus, in VII Metaphys., per hoc quod formis non competit
per se fieri, sed composito, ut supra expositum est; et quia oportet
agens esse simile facto non convenit quod forma pura, quae est sine
materia, producat formam quae est in materia, quae non fit nisi per
hoc quod compositum fit. Et ideo oportet quod forma quae est in
materia, sit causa formae quae est in materia, secundum quod
compositum a composito generatur. Deus autem, quamvis omnino sit
immaterialis, tamen solus est qui sua virtute materiam producere potest
creando. Unde ipsius solius est formam producere in materia absque
adminiculo praecedentis formae materialis. Et propter hoc, Angeli
non possunt transmutare corpora ad formam aliquam, nisi adhibitis
seminibus quibusdam, ut Augustinus dicit in III de Trin. Quia
igitur corpus humanum nunquam formatum fuerat, cuius virtute per viam
generationis aliud simile in specie formaretur, necesse fuit quod
primum corpus hominis immediate formaretur a Deo.
Ad primum ergo dicendum quod, etsi Angeli aliquod ministerium Deo
exhibeant in his quae circa corpora operatur; aliqua tamen Deus in
creatura corporea facit, quae nullo modo Angeli facere possunt; sicut
quod suscitat mortuos, et illuminat caecos. Secundum quam virtutem
etiam corpus primi hominis de limo terrae formavit. Potuit tamen fieri
ut aliquod ministerium in formatione corporis primi hominis Angeli
exhiberent; sicut exhibebunt in ultima resurrectione, pulveres
colligendo.
Ad secundum dicendum quod animalia perfecta, quae generantur ex
semine, non possunt generari per solam virtutem caelestis corporis, ut
Avicenna fingit; licet ad eorum generationem naturalem cooperetur
virtus caelestis corporis, prout philosophus dicit, in II
Physic., quod homo generat hominem ex materia, et sol. Et exinde
est quod exigitur locus temperatus ad generationem hominum et aliorum
animalium perfectorum. Sufficit autem virtus caelestium corporum ad
generandum quaedam animalia imperfectiora ex materia disposita,
manifestum est enim quod plura requiruntur ad productionem rei
perfectae, quam ad productionem rei imperfectae.
Ad tertium dicendum quod motus caeli est causa transmutationum
naturalium, non tamen transmutationum quae fiunt praeter naturae
ordinem, et sola virtute divina, sicut quod mortui resuscitantur,
quod caeci illuminantur. Quibus est simile quod homo ex limo terrae
formatur.
Ad quartum dicendum quod secundum rationes causales in creaturis
dicitur aliquid praeexistere dupliciter. Uno modo, secundum potentiam
activam et passivam, ut non solum ex materia praeexistenti fieri
possit, sed etiam ut aliqua praeexistens creatura hoc facere possit.
Alio modo, secundum potentiam passivam tantum, ut scilicet de materia
praeexistenti fieri possit a Deo. Et hoc modo, secundum
Augustinum, corpus hominis praeextitit in operibus productis secundum
causales rationes.
|
|