|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpus hominis non
habuerit convenientem dispositionem. Cum enim homo sit nobilissimum
animalium, corpus hominis debuit esse dispositum optime ad ea quae sunt
propria animalis, scilicet ad sensum et motum. Sed quaedam animalia
inveniuntur acutioris sensus quam homo, et velocioris motus; sicut
canes melius odorant, et aves velocius moventur. Ergo corpus hominis
non est convenienter dispositum.
2. Praeterea, perfectum est cui nihil deest. Sed plura desunt
humano corpori quam corporibus aliorum animalium, quae habent tegumenta
et arma naturalia ad sui protectionem, quae homini desunt. Ergo
corpus humanum est imperfectissime dispositum.
3. Praeterea, homo plus distat a plantis quam ab animalibus brutis.
Sed plantae habent staturam rectam; animalia autem bruta pronam.
Ergo homo non debuit habere staturam rectam.
Sed contra est quod dicitur Eccle. VII, Deus fecit hominem
rectum.
Respondeo dicendum quod omnes res naturales productae sunt ab arte
divina, unde sunt quodammodo artificiata ipsius Dei. Quilibet autem
artifex intendit suo operi dispositionem optimam inducere, non
simpliciter, sed per comparationem ad finem. Et si talis dispositio
habet secum adiunctum aliquem defectum, artifex non curat. Sicut
artifex qui facit serram ad secandum, facit eam ex ferro, ut sit
idonea ad secandum; nec curat eam facere ex vitro, quae est pulchrior
materia, quia talis pulchritudo esset impedimentum finis. Sic igitur
Deus unicuique rei naturali dedit optimam dispositionem, non quidem
simpliciter, sed secundum ordinem ad proprium finem. Et hoc est quod
philosophus dicit, in II Physic., et quia dignius est sic, non
tamen simpliciter, sed ad uniuscuiusque substantiam. Finis autem
proximus humani corporis est anima rationalis et operationes ipsius,
materia enim est propter formam, et instrumenta propter actiones
agentis. Dico ergo quod Deus instituit corpus humanum in optima
dispositione secundum convenientiam ad talem formam et ad tales
operationes. Et si aliquis defectus in dispositione humani corporis
esse videtur, considerandum est quod talis defectus sequitur ex
necessitate materiae, ad ea quae requiruntur in corpore ut sit debita
proportio ipsius ad animam et ad animae operationes.
Ad primum ergo dicendum quod tactus, qui est fundamentum aliorum
sensuum, est perfectior in homine quam in aliquo alio animali, et
propter hoc oportuit quod homo haberet temperatissimam complexionem
inter omnia animalia. Praecedit etiam homo omnia alia animalia,
quantum ad vires sensitivas interiores; sicut ex supra dictis apparet.
Ex quadam autem necessitate contingit quod, quantum ad aliquos
exteriores sensus, homo ab aliis animalibus deficiat. Sicut homo,
inter omnia animalia, habet pessimum olfactum. Necessarium enim fuit
quod homo, inter omnia animalia, respectu sui corporis haberet maximum
cerebrum, tum ut liberius in eo perficerentur operationes interiorum
virium sensitivarum, quae sunt necessariae ad intellectus operationem,
ut supra dictum est; tum etiam ut frigiditas cerebri temperaret calorem
cordis, quem necesse est in homine abundare, ad hoc quod homo sit
rectae staturae. Magnitudo autem cerebri, propter eius humiditatem,
est impedimentum olfactus, qui requirit siccitatem. Et similiter
potest assignari ratio quare quaedam animalia sunt acutioris visus et
subtilioris auditus quam homo, propter impedimentum horum sensuum quod
necesse est consequi in homine ex perfecta complexionis aequalitate.
Et eadem etiam ratio est assignanda de hoc quod quaedam animalia sunt
homine velociora, cui excellentiae velocitatis repugnat aequalitas
humanae complexionis.
Ad secundum dicendum quod cornua et ungulae, quae sunt quorundam
animalium arma, et spissitudo corii, et multitudo pilorum aut
plumarum, quae sunt tegumenta animalium, attestantur abundantiae
terrestris elementi; quae repugnat aequalitati et teneritudini
complexionis humanae. Et ideo haec homini non competebant. Sed loco
horum habet rationem et manus, quibus potest parare sibi arma et
tegumenta et alia vitae necessaria, infinitis modis. Unde et manus,
in III de anima, dicitur organum organorum. Et hoc etiam magis
competebat rationali naturae, quae est infinitarum conceptionum, ut
haberet facultatem infinita instrumenta sibi parandi.
Ad tertium dicendum quod habere staturam rectam conveniens fuit homini
propter quatuor. Primo quidem, quia sensus sunt dati homini non solum
ad vitae necessaria procuranda, sicut aliis animalibus; sed etiam ad
cognoscendum. Unde, cum cetera animalia non delectentur in
sensibilibus nisi per ordinem ad cibos et venerea, solus homo
delectatur in ipsa pulchritudine sensibilium secundum seipsam. Et
ideo, quia sensus praecipue vigent in facie, alia animalia habent
faciem pronam ad terram, quasi ad cibum quaerendum et providendum sibi
de victu, homo vero habet faciem erectam, ut per sensus, et praecipue
per visum, qui est subtilior et plures differentias rerum ostendit,
libere possit ex omni parte sensibilia cognoscere, et caelestia et
terrena, ut ex omnibus intelligibilem colligat veritatem. Secundo,
ut interiores vires liberius suas operationes habeant, dum cerebrum,
in quo quodammodo perficiuntur, non est depressum, sed super omnes
partes corporis elevatum. Tertio, quia oporteret quod, si homo
haberet pronam staturam, uteretur manibus loco anteriorum pedum. Et
sic utilitas manuum ad diversa opera perficienda cessaret. Quarto,
quia, si haberet pronam staturam, et uteretur manibus loco anteriorum
pedum, oporteret quod cibum caperet ore. Et ita haberet os oblongum,
et labia dura et grossa, et linguam etiam duram, ne ab exterioribus
laederetur, sicut patet in aliis animalibus. Et talis dispositio
omnino impediret locutionem, quae est proprium opus rationis. Et
tamen homo staturam rectam habens, maxime distat a plantis. Nam homo
habet superius sui, idest caput, versus superius mundi, et inferius
sui versus inferius mundi, et ideo est optime dispositus secundum
dispositionem totius. Plantae vero habent superius sui versus inferius
mundi (nam radices sunt ori proportionales), inferius autem sui
versus superius mundi. Animalia vero bruta medio modo, nam superius
animalis est pars qua accipit alimentum, inferius autem est pars qua
emittit superfluum.
|
|