|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter corporis
humani productio in Scriptura describatur. Sicut enim corpus humanum
est factum a Deo, ita et alia opera sex dierum. Sed in aliis
operibus dicitur, dixit Deus, fiat, et factum est. Ergo similiter
dici debuit de hominis productione.
2. Praeterea, corpus humanum a Deo immediate est factum, ut supra
dictum est. Ergo inconvenienter dicitur, faciamus hominem.
3. Praeterea, forma humani corporis est ipsa anima, quae est
spiraculum vitae. Inconvenienter ergo, postquam dixerat, formavit
Deus hominem de limo terrae, subiunxit, et inspiravit in faciem eius
spiraculum vitae.
4. Praeterea, anima, quae est spiraculum vitae, est in toto
corpore, et principaliter in corde. Non ergo debuit dicere, quod
inspiravit in faciem eius spiraculum vitae.
5. Praeterea, sexus masculinus et femininus pertinent ad corpus,
imago vero Dei ad animam. Sed anima, secundum Augustinum, fuit
facta ante corpus. Inconvenienter ergo cum dixisset, ad imaginem suam
fecit illum, addidit, masculum et feminam creavit eos.
In contrarium est auctoritas Scripturae.
Respondeo dicendum ad primum quod, sicut Augustinus dicit in VI
super Gen. ad Litt., non in hoc praeeminet homo aliis rebus, quod
Deus ipse fecit hominem, quasi alia ipse non fecerit; cum scriptum
sit, opera manuum tuarum sunt caeli, et alibi, aridam fundaverunt
manus eius, sed in hoc quod ad imaginem Dei factus est homo. Utitur
tamen Scriptura in productione hominis speciali modo loquendi, ad
ostendendum quod alia propter hominem facta sunt. Ea enim quae
principaliter intendimus, cum maiori deliberatione et studio
consuevimus facere.
Ad secundum dicendum quod non est intelligendum Deum Angelis
dixisse, faciamus hominem; ut quidam perverse intellexerunt. Sed hoc
dicitur ad significandum pluralitatem divinarum personarum, quarum
imago expressius invenitur in homine.
Ad tertium dicendum quod quidam intellexerunt corpus hominis prius
tempore formatum, et postmodum Deum formato iam corpori animam
infudisse. Sed contra rationem perfectionis primae institutionis rerum
est, quod Deus vel corpus sine anima, vel animam sine corpore
fecerit, cum utrumque sit pars humanae naturae. Et hoc etiam est
magis inconveniens de corpore, quod dependet ex anima, et non e
converso. Et ideo ad hoc excludendum, quidam posuerunt quod, cum
dicitur, formavit Deus hominem, intelligitur productio corporis simul
cum anima; quod autem additur, et inspiravit in faciem eius spiraculum
vitae, intelligitur de spiritu sancto; sicut et dominus insufflavit in
apostolos, dicens, accipite spiritum sanctum, Ioan. XX. Sed
haec expositio, ut dicit Augustinus in libro de Civ. Dei,
excluditur per verba Scripturae. Nam subditur ad praedicta, et
factus est homo in animam viventem, quod apostolus, I ad Cor.
XV, non ad vitam spiritualem, sed ad vitam animalem refert. Per
spiraculum ergo vitae intelligitur anima, ut sic quod dicitur,
inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, sit quasi expositio eius
quod praemiserat; nam anima est corporis forma.
Ad quartum dicendum quod, quia operationes vitae magis manifestantur
in facie hominis, propter sensus ibi existentes; ideo dicit in faciem
hominis inspiratum esse spiraculum vitae.
Ad quintum dicendum quod, secundum Augustinum, omnia opera sex
dierum simul sunt facta. Unde animam primi hominis, quam ponit simul
factam cum Angelis, non ponit factam ante sextum diem; sed in ipso
sexto die ponit esse factam et animam primi hominis in actu, et corpus
eius secundum rationes causales. Alii vero doctores ponunt et animam
et corpus hominis factum sexto die in actu.
|
|