|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod mulier non debuit produci
in prima rerum productione. Dicit enim philosophus, in libro de
Generat. Animal., quod femina est mas occasionatus. Sed nihil
occasionatum et deficiens debuit esse in prima rerum institutione.
Ergo in illa prima rerum institutione mulier producenda non fuit.
2. Praeterea, subiectio et minoratio ex peccato est subsecuta,
nam, ad mulierem dictum est post peccatum, Gen. III, sub viri
potestate eris; et Gregorius dicit quod, ubi non delinquimus, omnes
pares sumus. Sed mulier naturaliter est minoris virtutis et dignitatis
quam vir, semper enim honorabilius est agens patiente, ut dicit
Augustinus XII super Gen. ad Litt. Ergo non debuit mulier
produci in prima rerum productione ante peccatum.
3. Praeterea, occasiones peccatorum sunt amputandae. Sed Deus
praescivit quod mulier esset futura viro in occasionem peccati. Ergo
non debuit mulierem producere.
Sed contra est quod dicitur Gen. II, non est bonum hominem esse
solum; faciamus ei adiutorium simile sibi.
Respondeo dicendum quod necessarium fuit feminam fieri, sicut
Scriptura dicit, in adiutorium viri, non quidem in adiutorium
alicuius alterius operis, ut quidam dixerunt, cum ad quodlibet aliud
opus convenientius iuvari possit vir per alium virum quam per mulierem;
sed in adiutorium generationis. Quod manifestius videri potest, si in
viventibus modus generationis consideretur. Sunt enim quaedam
viventia, quae in seipsis non habent virtutem activam generationis,
sed ab agente alterius speciei generantur; sicut plantae et animalia
quae generantur sine semine ex materia convenienti per virtutem activam
caelestium corporum. Quaedam vero habent virtutem generationis activam
et passivam coniunctam; sicut accidit in plantis quae generantur ex
semine. Non enim est in plantis aliquod nobilius opus vitae quam
generatio, unde convenienter omni tempore in eis virtuti passivae
coniungitur virtus activa generationis. Animalibus vero perfectis
competit virtus activa generationis secundum sexum masculinum, virtus
vero passiva secundum sexum femininum. Et quia est aliquod opus vitae
nobilius in animalibus quam generatio, ad quod eorum vita principaliter
ordinatur; ideo non omni tempore sexus masculinus feminino coniungitur
in animalibus perfectis, sed solum tempore coitus; ut imaginemur per
coitum sic fieri unum ex mare et femina, sicut in planta omni tempore
coniunguntur vis masculina et feminina, etsi in quibusdam plus abundet
una harum, in quibusdam plus altera. Homo autem adhuc ordinatur ad
nobilius opus vitae, quod est intelligere. Et ideo adhuc in homine
debuit esse maiori ratione distinctio utriusque virtutis, ut seorsum
produceretur femina a mare, et tamen carnaliter coniungerentur in unum
ad generationis opus. Et ideo statim post formationem mulieris,
dicitur Gen. II, erunt duo in carne una.
Ad primum ergo dicendum quod per respectum ad naturam particularem,
femina est aliquid deficiens et occasionatum. Quia virtus activa quae
est in semine maris, intendit producere sibi simile perfectum,
secundum masculinum sexum, sed quod femina generetur, hoc est propter
virtutis activae debilitatem, vel propter aliquam materiae
indispositionem, vel etiam propter aliquam transmutationem ab
extrinseco, puta a ventis Australibus, qui sunt humidi, ut dicitur
in libro de Generat. Animal. Sed per comparationem ad naturam
universalem, femina non est aliquid occasionatum, sed est de
intentione naturae ad opus generationis ordinata. Intentio autem
naturae universalis dependet ex Deo, qui est universalis auctor
naturae. Et ideo instituendo naturam, non solum marem, sed etiam
feminam produxit.
Ad secundum dicendum quod duplex est subiectio. Una servilis,
secundum quam praesidens utitur subiecto ad sui ipsius utilitatem et
talis subiectio introducta est post peccatum. Est autem alia subiectio
oeconomica vel civilis, secundum quam praesidens utitur subiectis ad
eorum utilitatem et bonum. Et ista subiectio fuisset etiam ante
peccatum, defuisset enim bonum ordinis in humana multitudine, si
quidam per alios sapientiores gubernati non fuissent. Et sic ex tali
subiectione naturaliter femina subiecta est viro, quia naturaliter in
homine magis abundat discretio rationis. Nec inaequalitas hominum
excluditur per innocentiae statum, ut infra dicetur.
Ad tertium dicendum quod, si omnia ex quibus homo sumpsit occasionem
peccandi, Deus subtraxisset a mundo, remansisset universum
imperfectum. Nec debuit bonum commune tolli, ut vitaretur particulare
malum, praesertim cum Deus sit adeo potens, ut quodlibet malum possit
ordinare in bonum.
|
|