|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod mulier non debuerit
formari de costa viri. Costa enim viri fuit multo minor quam corpus
mulieris. Sed ex minori non potest fieri maius, nisi vel per
additionem, quod si fuisset, magis ex illo addito mulier formata
diceretur quam de costa; vel etiam per rarefactionem, quia, ut dicit
Augustinus, super Gen. ad Litt., non est possibile ut aliquod
corpus crescat, nisi rarescat. Non autem invenitur corpus mulieris
rarius quam viri, ad minus in ea proportione quam habet costa ad corpus
Evae. Ergo Eva non fuit formata de costa Adae.
2. Praeterea, in operibus primo creatis non fuit aliquid
superfluum. Costa ergo Adae fuit de perfectione corporis eius.
Ergo, ea subtracta, remansit imperfectum. Quod videtur
inconveniens.
3. Praeterea, costa non potest separari ab homine sine dolore. Sed
dolor non fuit ante peccatum. Ergo costa non debuit separari a viro,
ut ex ea mulier formaretur.
Sed contra est quod dicitur Gen. II, aedificavit dominus Deus
costam quam tulerat de Adam, in mulierem.
Respondeo dicendum quod conveniens fuit mulierem formari de costa
viri. Primo quidem, ad significandum quod inter virum et mulierem
debet esse socialis coniunctio. Neque enim mulier debet dominari in
virum, et ideo non est formata de capite. Neque debet a viro
despici, tanquam serviliter subiecta, et ideo non est formata de
pedibus. Secundo, propter sacramentum, quia de latere Christi
dormientis in cruce fluxerunt sacramenta, idest sanguis et aqua,
quibus est Ecclesia instituta.
Ad primum ergo dicendum quod quidam dicunt per multiplicationem
materiae absque alterius additione, formatum fuisse corpus mulieris;
ad modum quo dominus quinque panes multiplicavit. Sed hoc est omnino
impossibile. Multiplicatio enim praedicta aut accidit secundum
transmutationem substantiae ipsius materiae; aut secundum
transmutationem dimensionum eius. Non autem secundum transmutationem
substantiae ipsius materiae, tum quia materia in se considerata, est
omnino intransmutabilis, utpote existens in potentia, et habens solum
rationem subiecti; tum etiam quia multitudo et magnitudo sunt praeter
essentiam ipsius materiae. Et ideo nullo modo potest multiplicatio
materiae intelligi, eadem materia manente absque additione, nisi per
hoc quod maiores dimensiones accipiat. Hoc autem est rarefieri,
scilicet materiam eandem accipere maiores dimensiones, ut philosophus
dicit in IV Physic. Dicere ergo materiam multiplicari absque
rarefactione, est ponere contradictoria simul, scilicet definitionem
absque definito. Unde, cum non appareat rarefactio in talibus
multiplicationibus, necesse est ponere additionem materiae, vel per
creationem; vel, quod probabilius est, per conversionem. Unde
Augustinus dicit, super Ioan., quod hoc modo Christus ex quinque
panibus satiavit quinque millia hominum, quomodo ex paucis granis
producit multitudinem segetum; quod fit per conversionem alimenti.
Dicitur tamen vel ex quinque panibus turbas pavisse, vel ex costa
mulierem formasse, quia additio facta est ad materiam praeexistentem
costae vel panum.
Ad secundum dicendum quod costa illa fuit de perfectione Adae, non
prout erat individuum quoddam, sed prout erat principium speciei,
sicut semen est de perfectione generantis, quod operatione naturali cum
delectatione resolvitur. Unde multo magis virtute divina corpus
mulieris potuit de costa viri formari absque dolore.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
|
|