|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod mulier non fuerit
immediate formata a Deo. Nullum enim individuum ex simili secundum
speciem productum, fit immediate a Deo. Sed mulier facta est de
viro, qui est eiusdem speciei cum ipsa. Ergo non est facta immediate
a Deo.
2. Praeterea, Augustinus dicit, III de Trin., quod
corporalia dispensantur a Deo per Angelos. Sed corpus mulieris ex
materia corporali est formatum. Ergo est factum per ministerium
Angelorum, et non immediate a Deo.
3. Praeterea, ea quae praeextiterunt in creaturis secundum rationes
causales, producuntur virtute alicuius creaturae, et non immediate a
Deo. Sed secundum causales rationes corpus mulieris in primis
operibus productum fuit, ut Augustinus dicit IX super Gen. ad
Litt. Ergo non fuit producta mulier immediate a Deo.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in eodem libro, formare vel
aedificare costam ut mulier esset, non potuit nisi Deus, a quo
universa natura subsistit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, uniuscuiusque
speciei generatio naturalis est ex determinata materia. Materia autem
ex qua naturaliter generatur homo, est semen humanum viri vel feminae.
Unde ex alia quacumque materia individuum humanae speciei generari non
potest naturaliter. Solus autem Deus, qui est naturae institutor,
potest praeter naturae ordinem res in esse producere. Et ideo solus
Deus potuit vel virum de limo terrae, vel mulierem de costa viri
formare.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit, quando individuum
generatur ex simili secundum speciem, generatione naturali.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit IX super Gen.
ad Litt., an ministerium Angeli exhibuerint Deo in formatione
mulieris, nescimus, certum tamen est quod, sicut corpus viri de limo
non fuit formatum per Angelos, ita nec corpus mulieris de costa viri.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus in eodem libro dicit, non
habuit prima rerum conditio ut femina omnino sic fieret; sed tantum hoc
habuit, ut sic fieri posset. Et ideo secundum causales rationes
praeextitit corpus mulieris in primis operibus, non secundum potentiam
activam, sed secundum potentiam passivam tantum, in ordine ad
potentiam activam creatoris.
|
|