|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod similitudo ab imagine non
convenienter distinguatur. Genus enim non convenienter distinguitur a
specie. Sed similitudo comparatur ad imaginem, ut genus ad speciem,
quia ubi est imago, ibi est continuo similitudo, sed non convertitur,
ut dicitur in libro octoginta trium quaest. Ergo inconvenienter
similitudo ab imagine distinguitur.
2. Praeterea, ratio imaginis attenditur non solum secundum
repraesentationem divinarum personarum, sed etiam secundum
repraesentationem divinae essentiae, ad quam repraesentationem pertinet
immortalitas et indivisibilitas. Non ergo convenienter dicitur quod
similitudo est in essentia, quia est immortalis et indivisibilis;
imago autem in aliis.
3. Praeterea, imago Dei in homine est triplex, scilicet naturae,
gratiae et gloriae, ut supra habitum est. Sed innocentia et iustitia
ad gratiam pertinent. Inconvenienter ergo dicitur quod imago accipitur
secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem; similitudo autem
secundum innocentiam et iustitiam.
4. Praeterea, cognitio veritatis ad intelligentiam pertinet, amor
autem virtutis ad voluntatem, quae sunt duae partes imaginis. Non
ergo convenienter dicitur quod imago sit in cognitione veritatis,
similitudo in dilectione virtutis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octoginta trium
quaest., sunt qui non frustra intelligunt duo dicta esse ad imaginem
et similitudinem; cum, si una res esset, unum nomen sufficere
potuisset.
Respondeo dicendum quod similitudo quaedam unitas est, unum enim in
qualitate similitudinem causat, ut dicitur in V Metaphys. Unum
autem, cum sit de transcendentibus, et commune est omnibus, et ad
singula potest aptari; sicut et bonum et verum. Unde, sicut bonum
alicui rei particulari potest comparari ut praeambulum ad ipsam, et ut
subsequens, prout designat aliquam perfectionem ipsius; ita etiam est
de comparatione similitudinis ad imaginem. Est enim bonum praeambulum
ad hominem, secundum quod homo est quoddam particulare bonum, et
rursus bonum subsequitur ad hominem, inquantum aliquem hominem
specialiter dicimus esse bonum, propter perfectionem virtutis. Et
similiter similitudo consideratur ut praeambulum ad imaginem, inquantum
est communius quam imago, ut supra dictum est, consideratur etiam ut
subsequens ad imaginem, inquantum significat quandam imaginis
perfectionem; dicimus enim imaginem alicuius esse similem vel non
similem ei cuius est imago, inquantum perfecte vel imperfecte
repraesentat ipsum. Sic ergo similitudo potest ab imagine distingui
dupliciter. Uno modo, prout est praeambula ad ipsam, et in pluribus
existens. Et sic similitudo attenditur secundum ea quae sunt
communiora proprietatibus naturae intellectualis, secundum quas proprie
attenditur imago. Et secundum hoc dicitur in libro octoginta trium
quaest., quod spiritus, idest mens, ad imaginem Dei, nullo
dubitante, factus est, cetera autem hominis, scilicet quae pertinent
ad inferiores partes animae, vel etiam ad ipsum corpus, ad
similitudinem facta esse aliqui volunt. Secundum hoc etiam in libro de
quantitate animae dicitur quod similitudo Dei attenditur in anima,
inquantum est incorruptibilis, nam corruptibile et incorruptibile sunt
differentiae entis communis. Alio modo potest considerari similitudo,
secundum quod significat imaginis expressionem et perfectionem. Et
secundum hoc Damascenus dicit quod id quod est secundum imaginem,
intellectuale significat, et arbitrio liberum per se potestativum,
quod autem secundum similitudinem, virtutis, secundum quod homini
possibile est inesse, similitudinem. Et ad idem refertur quod
similitudo dicitur ad dilectionem virtutis pertinere, non enim est
virtus sine dilectione virtutis.
Ad primum ergo dicendum quod similitudo non distinguitur ab imagine
secundum communem rationem similitudinis (sic enim includitur in
ratione ipsius imaginis), sed secundum quod aliqua similitudo deficit
a ratione imaginis, vel etiam est imaginis perfectiva.
Ad secundum dicendum quod essentia animae pertinet ad imaginem, prout
repraesentat divinam essentiam secundum ea quae sunt propria
intellectualis naturae, non autem secundum conditiones consequentes ens
in communi, ut est esse simplicem et indissolubilem.
Ad tertium dicendum quod etiam virtutes quaedam naturaliter insunt
animae, ad minus secundum quaedam earum semina, et secundum has posset
attendi similitudo naturalis. Quamvis non sit inconveniens ut id quod
secundum assignationem unam dicitur imago, secundum aliam dicatur
similitudo.
Ad quartum dicendum quod dilectio verbi, quod est amata notitia,
pertinet ad rationem imaginis, sed dilectio virtutis pertinet ad
similitudinem, sicut et virtus.
|
|