|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod imago Dei non sit in
homine. Dicitur enim Isaiae XL, cui similem fecistis Deum; aut
quam imaginem ponetis ei?
2. Praeterea, esse Dei imaginem est proprium primogeniti, de quo
dicit apostolus, ad Colos. I, qui est imago Dei invisibilis,
primogenitus omnis creaturae. Non ergo in homine invenitur Dei
imago.
3. Praeterea, Hilarius dicit, in libro de Synod., quod imago
est eius rei ad quam imaginatur, species indifferens; et iterum dicit
quod imago est rei ad rem coaequandam indiscreta et unita similitudo.
Sed non est species indifferens Dei et hominis; nec potest esse
aequalitas hominis ad Deum. Ergo in homine non potest esse imago
Dei.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit in libro octoginta
trium quaest., ubi est imago, continuo est et similitudo; sed ubi
est similitudo, non continuo est imago. Ex quo patet quod similitudo
est de ratione imaginis, et quod imago aliquid addit supra rationem
similitudinis, scilicet quod sit ex alio expressum, imago enim dicitur
ex eo quod agitur ad imitationem alterius. Unde ovum, quantumcumque
sit alteri ovo simile et aequale, quia tamen non est expressum ex
illo, non dicitur imago eius. Aequalitas autem non est de ratione
imaginis, quia, ut Augustinus ibidem dicit, ubi est imago, non
continuo est aequalitas; ut patet in imagine alicuius in speculo
relucente. Est tamen de ratione perfectae imaginis, nam in perfecta
imagine non deest aliquid imagini, quod insit illi de quo expressa
est. Manifestum est autem quod in homine invenitur aliqua Dei
similitudo, quae deducitur a Deo sicut ab exemplari, non tamen est
similitudo secundum aequalitatem, quia in infinitum excedit exemplar
hoc tale exemplatum. Et ideo in homine dicitur esse imago Dei, non
tamen perfecta, sed imperfecta. Et hoc significat Scriptura, cum
dicit hominem factum ad imaginem Dei, praepositio enim ad accessum
quendam significat, qui competit rei distanti.
Ad primum ergo dicendum quod propheta loquitur de corporalibus
imaginibus ab homine fabricatis, et ideo signanter dicit, quam
imaginem ponetis ei? Sed Deus ipse sibi in homine posuit spiritualem
imaginem.
Ad secundum dicendum quod primogenitus omnis creaturae est imago Dei
perfecta, perfecte implens illud cuius imago est, et ideo dicitur
imago, et nunquam ad imaginem. Homo vero et propter similitudinem
dicitur imago; et propter imperfectionem similitudinis, dicitur ad
imaginem. Et quia similitudo perfecta Dei non potest esse nisi in
identitate naturae, imago Dei est in filio suo primogenito sicut imago
regis in filio sibi connaturali; in homine autem sicut in aliena
natura, sicut imago regis in nummo argenteo; ut patet per Augustinum
in libro de decem chordis.
Ad tertium dicendum quod, cum unum sit ens indivisum, eo modo dicitur
species indifferens, quo una. Unum autem dicitur aliquid non solum
numero aut specie aut genere, sed etiam secundum analogiam vel
proportionem quandam, et sic est unitas vel convenientia creaturae ad
Deum. Quod autem dicit rei ad rem coaequandam, pertinet ad rationem
perfectae imaginis.
|
|