|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod imago Dei inveniatur
in irrationalibus creaturis. Dicit enim Dionysius, in libro de
Div. Nom., habent causata causarum suarum contingentes imagines.
Sed Deus est causa non solum rationalium creaturarum, sed etiam
irrationalium. Ergo imago Dei invenitur in irrationalibus creaturis.
2. Praeterea, quanto est expressior similitudo in aliquo, tanto
magis accedit ad rationem imaginis. Sed Dionysius dicit, IV cap.
de Div. Nom., quod radius solaris maxime habet similitudinem
divinae bonitatis. Ergo est ad imaginem Dei.
3. Praeterea, quanto aliquid est magis perfectum in bonitate, tanto
magis est Deo simile. Sed totum universum est perfectius in bonitate
quam homo, quia etsi bona sint singula, tamen simul omnia dicuntur
valde bona, Gen. I. Ergo totum universum est ad imaginem Dei, et
non solum homo.
4. Praeterea, Boetius in libro de Consol., dicit de Deo,
mundum mente gerens, similique in imagine formans. Ergo totus mundus
est ad imaginem Dei, et non solum rationalis creatura.
Sed contra est quod dicit Augustinus, VI super Gen. ad Litt.,
hoc excellit in homine, quia Deus ad imaginem suam hominem fecit,
propter hoc quod dedit ei mentem intellectualem, qua praestat
pecoribus. Ea ergo quae non habent intellectum, non sunt ad imaginem
Dei.
Respondeo dicendum quod non quaelibet similitudo, etiam si sit
expressa ex altero, sufficit ad rationem imaginis. Si enim similitudo
sit secundum genus tantum, vel secundum aliquod accidens commune, non
propter hoc dicetur aliquid esse ad imaginem alterius, non enim posset
dici quod vermis qui oritur ex homine, sit imago hominis propter
similitudinem generis; neque iterum potest dici quod, si aliquid fiat
album ad similitudinem alterius, quod propter hoc sit ad eius
imaginem, quia album est accidens commune pluribus speciebus.
Requiritur autem ad rationem imaginis quod sit similitudo secundum
speciem, sicut imago regis est in filio suo, vel ad minus secundum
aliquod accidens proprium speciei, et praecipue secundum figuram,
sicut hominis imago dicitur esse in cupro. Unde signanter Hilarius
dicit quod imago est species indifferens. Manifestum est autem quod
similitudo speciei attenditur secundum ultimam differentiam.
Assimilantur autem aliqua Deo, primo quidem, et maxime communiter,
inquantum sunt; secundo vero, inquantum vivunt; tertio vero,
inquantum sapiunt vel intelligunt. Quae, ut Augustinus dicit in
libro octoginta trium quaest., ita sunt Deo similitudine proxima, ut
in creaturis nihil sit propinquius. Sic ergo patet quod solae
intellectuales creaturae, proprie loquendo, sunt ad imaginem Dei.
Ad primum ergo dicendum quod omne imperfectum est quaedam participatio
perfecti. Et ideo etiam ea quae deficiunt a ratione imaginis,
inquantum tamen aliqualem Dei similitudinem habent, participant
aliquid de ratione imaginis. Et ideo Dionysius dicit quod causata
habent causarum contingentes imagines, idest quantum contingit ea
habere, et non simpliciter.
Ad secundum dicendum quod Dionysius assimilat radium solarem divinae
bonitati quantum ad causalitatem; non secundum dignitatem naturae,
quae requiritur ad rationem imaginis.
Ad tertium dicendum quod universum est perfectius in bonitate quam
intellectualis creatura extensive et diffusive. Sed intensive et
collective similitudo divinae perfectionis magis invenitur in
intellectuali creatura, quae est capax summi boni. Vel dicendum quod
pars non dividitur contra totum, sed contra aliam partem. Unde cum
dicitur quod sola natura intellectualis est ad imaginem Dei, non
excluditur quin universum, secundum aliquam sui partem, sit ad
imaginem Dei; sed excluduntur aliae partes universi.
Ad quartum dicendum quod imago accipitur a Boetio secundum rationem
similitudinis qua artificiatum imitatur speciem artis quae est in mente
artificis, sic autem quaelibet creatura est imago rationis exemplaris
quam habet in mente divina. Sic autem non loquimur nunc de imagine,
sed secundum quod attenditur secundum similitudinem in natura; prout
scilicet primo enti assimilantur omnia, inquantum sunt entia; et
primae vitae inquantum sunt viventia; et summae sapientiae, inquantum
sunt intelligentia.
|
|