|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus non sit magis
ad imaginem Dei quam homo. Dicit enim Augustinus, in sermone de
imagine, quod Deus nulli alii creaturae dedit quod sit ad imaginem
suam, nisi homini. Non ergo verum est quod Angelus magis dicatur ad
imaginem Dei quam homo.
2. Praeterea, secundum Augustinum, in libro octoginta trium
quaest., homo ita est ad imaginem Dei, ut, nulla interposita
creatura, formetur a Deo. Et ideo nihil est illi coniunctius. Sed
imago Dei dicitur aliqua creatura, inquantum Deo coniungitur. Ergo
Angelus non est magis ad imaginem Dei quam homo.
3. Praeterea, creatura dicitur ad imaginem Dei, inquantum est
intellectualis naturae. Sed intellectualis natura non intenditur nec
remittitur, non enim est de genere accidentis, cum sit in genere
substantiae. Ergo Angelus non est magis ad imaginem Dei quam homo.
Sed contra est quod dicit Gregorius, in quadam homilia, quod
Angelus dicitur signaculum similitudinis, quia in eo similitudo
divinae imaginis magis insinuatur expressa.
Respondeo dicendum quod de imagine Dei loqui dupliciter possumus.
Uno modo, quantum ad id in quo primo consideratur ratio imaginis,
quod est intellectualis natura. Et sic imago Dei est magis in
Angelis quam sit in hominibus, quia intellectualis natura perfectior
est in eis, ut ex supra dictis patet. Secundo potest considerari
imago Dei in homine, quantum ad id in quo secundario consideratur,
prout scilicet in homine invenitur quaedam Dei imitatio, inquantum
scilicet homo est de homine, sicut Deus de Deo; et inquantum anima
hominis est tota in toto corpore eius, et iterum tota in qualibet parte
ipsius, sicut Deus se habet ad mundum. Et secundum haec et similia,
magis invenitur Dei imago in homine quam in Angelo. Sed quantum ad
hoc non attenditur per se ratio divinae imaginis in homine, nisi
praesupposita prima imitatione, quae est secundum intellectualem
naturam, alioquin etiam animalia bruta essent ad imaginem Dei. Et
ideo, cum quantum ad intellectualem naturam Angelus sit magis ad
imaginem Dei quam homo, simpliciter concedendum est Angelum magis
esse ad imaginem Dei; hominem autem secundum quid.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus excludit a Dei imagine alias
inferiores creaturas intellectu carentes, non autem Angelos.
Ad secundum dicendum quod, sicut ignis dicitur esse subtilissimum
corporum secundum suam speciem, cum tamen unus ignis sit alio
subtilior; ita dicitur quod nihil est coniunctius Deo quam mens
humana, secundum genus intellectualis naturae; quia, sicut ipse supra
praemiserat, quae sapiunt, ita sunt illi similitudine proxima, ut in
creaturis nihil sit propinquius. Unde per hoc non excluditur quin
Angelus sit magis ad Dei imaginem.
Ad tertium dicendum quod, cum dicitur quod substantia non recipit
magis et minus, non intelligitur quod una species substantiae non sit
perfectior quam alia, sed quod unum et idem individuum non participet
suam speciem quandoque magis, quandoque minus. Nec etiam a diversis
individuis participatur species substantiae secundum magis et minus.
|
|