|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod imago Dei non
inveniatur in quolibet homine. Dicit enim apostolus, I ad Cor.
XI, quod vir est imago Dei, mulier autem est imago viri. Cum ergo
mulier sit individuum humanae speciei, non cuilibet individuo convenit
esse imaginem Dei.
2. Praeterea, apostolus dicit, Rom. VIII, quod illos quos
Deus praescivit conformes fieri imagini filii sui, hos
praedestinavit. Sed non omnes homines praedestinati sunt. Ergo non
omnes homines habent conformitatem imaginis.
3. Praeterea, similitudo est de ratione imaginis, ut supra dictum
est. Sed per peccatum fit homo Deo dissimilis. Ergo amittit Dei
imaginem.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo XXXVIII, veruntamen in
imagine pertransit homo.
Respondeo dicendum quod, cum homo secundum intellectualem naturam ad
imaginem Dei esse dicatur, secundum hoc est maxime ad imaginem Dei,
secundum quod intellectualis natura Deum maxime imitari potest.
Imitatur autem intellectualis natura maxime Deum quantum ad hoc, quod
Deus seipsum intelligit et amat. Unde imago Dei tripliciter potest
considerari in homine. Uno quidem modo, secundum quod homo habet
aptitudinem naturalem ad intelligendum et amandum Deum, et haec
aptitudo consistit in ipsa natura mentis, quae est communis omnibus
hominibus. Alio modo, secundum quod homo actu vel habitu Deum
cognoscit et amat, sed tamen imperfecte, et haec est imago per
conformitatem gratiae. Tertio modo, secundum quod homo Deum actu
cognoscit et amat perfecte, et sic attenditur imago secundum
similitudinem gloriae. Unde super illud Psalmi IV, signatum est
super nos lumen vultus tui, domine, Glossa distinguit triplicem
imaginem, scilicet creationis, recreationis et similitudinis. Prima
ergo imago invenitur in omnibus hominibus; secunda in iustis tantum;
tertia vero solum in beatis.
Ad primum ergo dicendum quod tam in viro quam in muliere invenitur Dei
imago quantum ad id in quo principaliter ratio imaginis consistit,
scilicet quantum ad intellectualem naturam. Unde Gen. I, cum
dixisset, ad imaginem Dei creavit illum, scilicet hominem,
subdidit, masculum et feminam creavit eos, et dixit pluraliter eos,
ut Augustinus dicit, ne intelligatur in uno individuo uterque sexus
fuisse coniunctus. Sed quantum ad aliquid secundario imago Dei
invenitur in viro, secundum quod non invenitur in muliere, nam vir est
principium mulieris et finis, sicut Deus est principium et finis
totius creaturae. Unde cum apostolus dixisset quod vir imago et gloria
est Dei, mulier autem est gloria viri; ostendit quare hoc dixerit,
subdens, non enim vir est ex muliere, sed mulier ex viro; et vir non
est creatus propter mulierem, sed mulier propter virum.
Ad secundum et tertium dicendum quod illae rationes procedunt de
imagine quae est secundum conformitatem gratiae et gloriae.
|
|