|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in homine non sit imago
Dei quantum ad Trinitatem divinarum personarum. Dicit enim
Augustinus, in libro de fide ad Petrum, una est sanctae Trinitatis
essentialiter divinitas, et imago ad quam factus est homo. Et
Hilarius, in V de Trin., dicit quod homo fit ad communem
Trinitatis imaginem. Est ergo in homine imago Dei quantum ad
essentiam, et non quantum ad Trinitatem personarum.
2. Praeterea, in libro de Eccles. Dogmat. dicitur quod imago
Dei attenditur in homine secundum aeternitatem. Damascenus etiam
dicit quod hominem esse ad imaginem Dei, significat intellectuale, et
arbitrio liberum, et per se potestativum. Gregorius etiam Nyssenus
dicit quod, cum Scriptura dixit hominem factum ad imaginem Dei,
aequale est ac si diceret humanam naturam omnis boni factam esse
participem; bonitatis enim plenitudo divinitas est. Haec autem omnia
non pertinent ad distinctionem personarum, sed magis ad essentiae
unitatem. Ergo in homine est imago Dei, non secundum Trinitatem
personarum, sed secundum essentiae unitatem.
3. Praeterea, imago ducit in cognitionem eius cuius est imago. Si
igitur in homine est imago Dei secundum Trinitatem personarum, cum
homo per naturalem rationem seipsum cognoscere possit, sequeretur quod
per naturalem cognitionem posset homo cognoscere Trinitatem divinarum
personarum. Quod est falsum, ut supra ostensum est.
4. Praeterea, nomen imaginis non cuilibet trium personarum
convenit, sed soli filio, dicit enim Augustinus, in VI de
Trin., quod solus filius est imago patris. Si igitur in homine
attenderetur Dei imago secundum personam, non esset in homine imago
totius Trinitatis, sed filii tantum.
Sed contra est quod Hilarius, in IV de Trin., per hoc quod homo
dicitur ad imaginem Dei factus, ostendit pluralitatem divinarum
personarum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra habitum est, distinctio
divinarum personarum non est nisi secundum originem, vel potius
secundum relationes originis. Non autem est idem modus originis in
omnibus, sed modus originis uniuscuiusque est secundum convenientiam
suae naturae, aliter enim producuntur animata, aliter inanimata;
aliter animalia, atque aliter plantae. Unde manifestum est quod
distinctio divinarum personarum est secundum quod divinae naturae
convenit. Unde esse ad imaginem Dei secundum imitationem divinae
naturae, non excludit hoc quod est esse ad imaginem Dei secundum
repraesentationem trium personarum; sed magis unum ad alterum
sequitur. Sic igitur dicendum est in homine esse imaginem Dei et
quantum ad naturam divinam, et quantum ad Trinitatem personarum, nam
et in ipso Deo in tribus personis una existit natura.
Et per hoc patet responsio ad duo prima.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procederet, si imago Dei esset in
homine perfecte repraesentans Deum. Sed, sicut Augustinus dicit in
XV de Trin., maxima est differentia huius Trinitatis quae est in
nobis, ad Trinitatem divinam. Et ideo, ut ipse ibidem dicit,
Trinitatem quae in nobis est, videmus potius quam credimus, Deum
vero esse Trinitatem, credimus potius quam videmus.
Ad quartum dicendum quod quidam dixerunt in homine esse solum imaginem
filii. Sed hoc improbat Augustinus, in XII de Trin. Primo
quidem, per hoc quod, cum secundum aequalitatem essentiae filius sit
patri similis, necesse est, si homo sit factus ad similitudinem
filii, quod sit factus ad similitudinem patris. Secundo quia, si
homo esset factus solum ad imaginem filii, non diceret pater, faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sed tuam. Cum ergo
dicitur, ad imaginem Dei fecit illum, non est intelligendum quod
pater fecerit hominem solum ad imaginem filii, qui est Deus, ut
quidam exposuerunt, sed intelligendum est quod Deus Trinitas fecit
hominem ad imaginem suam, idest totius Trinitatis. Cum autem dicitur
quod Deus fecit hominem ad imaginem suam, dupliciter potest
intelligi. Uno modo, quod haec praepositio ad designet terminum
factionis, ut sit sensus, faciamus hominem taliter, ut sit in eo
imago. Alio modo, haec praepositio ad potest designare causam
exemplarem; sicut cum dicitur, iste liber est factus ad illum. Et
sic imago Dei est ipsa essentia divina, quae abusive imago dicitur,
secundum quod imago ponitur pro exemplari. Vel, secundum quod quidam
dicunt, divina essentia dicitur imago, quia secundum eam una persona
aliam imitatur.
|
|