|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod imago Dei non sit in
homine solum secundum mentem. Dicit enim apostolus, I ad Cor.
XI, quod vir est imago Dei. Sed vir non est solum mens. Ergo
imago Dei non attenditur solum secundum mentem.
2. Praeterea, Gen. I, creavit Deus hominem ad imaginem suam,
ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. Sed
distinctio masculi et feminae est secundum corpus. Ergo etiam secundum
corpus attenditur Dei imago in homine, et non secundum mentem tantum.
3. Praeterea, imago praecipue videtur attendi secundum figuram.
Sed figura ad corpus pertinet. Ergo imago Dei attenditur in homine
etiam secundum corpus, et non secundum mentem tantum.
4. Praeterea, secundum Augustinum, XII super Gen. ad
Litt., triplex visio invenitur in nobis, scilicet corporalis,
spiritualis sive imaginaria, et intellectualis. Si ergo secundum
visionem intellectualem, quae ad mentem pertinet, est aliqua Trinitas
in nobis, secundum quam sumus ad imaginem Dei; pari ratione et in
aliis visionibus.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Eph. IV, renovamini
spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, ex quo datur
intelligi quod renovatio nostra, quae fit secundum novi hominis
indumentum, ad mentem pertinet. Sed ad Col. III, dicit,
induentes novum hominem, qui renovatur in agnitionem Dei, secundum
imaginem eius qui creavit eum, ubi renovationem quae est secundum novi
hominis indumentum, attribuit imagini Dei. Esse ergo ad imaginem
Dei pertinet solum ad mentem.
Respondeo dicendum quod, cum in omnibus creaturis sit aliqualis Dei
similitudo, in sola creatura rationali invenitur similitudo Dei per
modum imaginis, ut supra dictum est, in aliis autem creaturis per
modum vestigii. Id autem in quo creatura rationalis excedit alias
creaturas, est intellectus sive mens. Unde relinquitur quod nec in
ipsa rationali creatura invenitur Dei imago, nisi secundum mentem.
In aliis vero partibus, si quas habet rationalis creatura, invenitur
similitudo vestigii; sicut et in ceteris rebus quibus secundum partes
huiusmodi assimilatur. Cuius ratio manifeste cognosci potest, si
attendatur modus quo repraesentat vestigium, et quo repraesentat
imago. Imago enim repraesentat secundum similitudinem speciei, ut
dictum est. Vestigium autem repraesentat per modum effectus qui sic
repraesentat suam causam, quod tamen ad speciei similitudinem non
pertingit, impressiones enim quae ex motu animalium relinquuntur,
dicuntur vestigia; et similiter cinis dicitur vestigium ignis; et
desolatio terrae, vestigium hostilis exercitus. Potest ergo huiusmodi
differentia attendi inter creaturas rationales et alias creaturas, et
quantum ad hoc quod in creaturis repraesentatur similitudo divinae
naturae, et quantum ad hoc quod in eis repraesentatur similitudo
Trinitatis increatae. Nam quantum ad similitudinem divinae naturae
pertinet, creaturae rationales videntur quodammodo ad repraesentationem
speciei pertingere, inquantum imitantur Deum non solum in hoc quod est
et vivit, sed etiam in hoc quod intelligit, ut supra dictum est.
Aliae vero creaturae non intelligunt; sed apparet in eis quoddam
vestigium intellectus producentis, si earum dispositio consideretur.
Similiter, cum increata Trinitas distinguatur secundum processionem
verbi a dicente, et amoris ab utroque, ut supra habitum est; in
creatura rationali, in qua invenitur processio verbi secundum
intellectum, et processio amoris secundum voluntatem, potest dici
imago Trinitatis increatae per quandam repraesentationem speciei. In
aliis autem creaturis non invenitur principium verbi, et verbum, et
amor; sed apparet in eis quoddam vestigium quod haec inveniantur in
causa producente. Nam hoc ipsum quod creatura habet substantiam
modificatam et finitam, demonstrat quod sit a quodam principio;
species vero eius demonstrat verbum facientis, sicut forma domus
demonstrat conceptionem artificis; ordo vero demonstrat amorem
producentis, quo effectus ordinatur ad bonum, sicut usus aedificii
demonstrat artificis voluntatem. Sic igitur in homine invenitur Dei
similitudo per modum imaginis secundum mentem; sed secundum alias
partes eius, per modum vestigii.
Ad primum ergo dicendum quod homo dicitur imago Dei, non quia ipse
essentialiter sit imago, sed quia in eo est Dei imago impressa
secundum mentem; sicut denarius dicitur imago Caesaris, inquantum
habet Caesaris imaginem. Unde non oportet quod secundum quamlibet
partem hominis accipiatur Dei imago.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit XII de Trin.,
quidam imaginem Trinitatis in homine posuerunt, non secundum unum
individuum, sed secundum plura; dicentes quod vir patris personam
intimat; filii vero personam, quod de viro ita processit ut de illo
nasceretur; atque ita tertiam personam, velut spiritum sanctum,
dicunt esse mulierem, quae ita de viro processit ut non ipsa esset
filius aut filia. Quod prima facie absurdum videtur. Primo quidem,
quia sequeretur quod spiritus sanctus esset principium filii, sicut
mulier est principium prolis quae nascitur de viro. Secundo, quia
unus homo non esset nisi ad imaginem unius personae. Tertio, quia
secundum hoc Scriptura de imagine Dei in homine mentionem facere non
debuisset, nisi producta iam prole. Et ideo dicendum est quod
Scriptura, postquam dixerat, ad imaginem Dei creavit illum,
addidit, masculum et feminam creavit eos, non ut imago Dei secundum
distinctiones sexuum attendatur; sed quia imago Dei utrique sexui est
communis, cum sit secundum mentem, in qua non est distinctio sexuum.
Unde apostolus, ad Col. III, postquam dixerat, secundum
imaginem eius qui creavit illum, subdit, ubi non est masculus et
femina.
Ad tertium dicendum quod, quamvis imago Dei in homine non accipiatur
secundum figuram corpoream, tamen corpus hominis, quia solum inter
terrenorum animalium corpora non pronum in alvum prostratum est, sed
tale est ut ad contemplandum caelum sit aptius, magis in hoc ad
imaginem et similitudinem Dei, quam cetera corpora animalium, factum
iure videri potest; ut Augustinus dicit in libro octoginta trium
quaest. Quod tamen non est sic intelligendum, quasi in corpore
hominis sit imago Dei, sed quia ipsa figura humani corporis
repraesentat imaginem Dei in anima, per modum vestigii.
Ad quartum dicendum quod tam in visione corporali quam in visione
imaginaria invenitur quaedam Trinitas, ut Augustinus dicit in libro
de Trin. In visione enim corporali est quidem primo species
exterioris corporis; secundo vero ipsa visio, quae fit per
impressionem cuiusdam similitudinis praedictae speciei in visum; tertio
est ibi intentio voluntatis applicans visum ad videndum, et eum in re
visa detinens. Similiter etiam in visione imaginaria invenitur primo
quidem species in memoria reservata; secundo ipsa imaginaria visio,
quae provenit ex hoc quod acies animae, idest ipsa vis imaginaria,
informatur secundum praedictam speciem; tertio vero invenitur intentio
voluntatis coniungens utrumque. Sed utraque Trinitas deficit a
ratione divinae imaginis. Nam ipsa species exterioris corporis est
extra naturam animae, species autem quae est in memoria, etsi non sit
extra animam, est tamen adventitia animae, et ita utrobique deficit
repraesentatio connaturalitatis et coaeternitatis divinarum personarum.
Visio vero corporalis non procedit tantum a specie exterioris
corporis, sed simul cum hoc a sensu videntis, et similiter visio
imaginaria non solum procedit a specie quae in memoria conservatur, sed
etiam a virtute imaginativa, et ita per hoc non repraesentatur
convenienter processio filii a solo patre. Intentio vero voluntatis,
quae coniungit duo praedicta, non ex eis procedit, neque in visione
corporea neque in spirituali, unde non convenienter repraesentatur
processio spiritus sancti a patre et filio.
|
|