|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod imago Dei non
inveniatur in anima secundum actus. Dicit enim Augustinus, XI de
Civ. Dei, quod homo factus est ad imaginem Dei, secundum quod
sumus, et nos esse novimus, et id esse ac nosse diligimus. Sed esse
non significat actum. Ergo imago Dei non attenditur in anima secundum
actus.
2. Praeterea, Augustinus, in IX de Trin., assignat imaginem
Dei in anima secundum haec tria, quae sunt mens, notitia et amor.
Mens autem non significat actum; sed magis potentiam, vel etiam
essentiam intellectivae animae. Ergo imago Dei non attenditur
secundum actus.
3. Praeterea, Augustinus, X de Trin., assignat imaginem
Trinitatis in anima secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem.
Sed haec tria sunt vires naturales animae, ut Magister dicit, III
distinctione I libri Sent. Ergo imago attenditur secundum
potentias, et non secundum actus.
4. Praeterea, imago Trinitatis semper manet in anima. Sed actus
non semper manet. Ergo imago Dei non attenditur in anima secundum
actus.
Sed contra est quod Augustinus, XI de Trin., assignat
Trinitatem in inferioribus animae partibus secundum actualem visionem
sensibilem et imaginariam. Ergo et Trinitas quae est in mente,
secundum quam homo est ad imaginem Dei, debet attendi secundum
actualem visionem.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad rationem imaginis
pertinet aliqualis repraesentatio speciei. Si ergo imago Trinitatis
divinae debet accipi in anima, oportet quod secundum illud
principaliter attendatur, quod maxime accedit, prout possibile est,
ad repraesentandum speciem divinarum personarum. Divinae autem
personae distinguuntur secundum processionem verbi a dicente, et amoris
connectentis utrumque. Verbum autem in anima nostra sine actuali
cogitatione esse non potest, ut Augustinus dicit XIV de Trin. Et
ideo primo et principaliter attenditur imago Trinitatis in mente
secundum actus, prout scilicet ex notitia quam habemus, cogitando
interius verbum formamus, et ex hoc in amorem prorumpimus. Sed quia
principia actuum sunt habitus et potentiae; unumquodque autem
virtualiter est in suo principio, secundario, et quasi ex
consequenti, imago Trinitatis potest attendi in anima secundum
potentias, et praecipue secundum habitus, prout in eis scilicet actus
virtualiter existunt.
Ad primum ergo dicendum quod esse nostrum ad imaginem Dei pertinet,
quod est nobis proprium supra alia animalia; quod quidem esse competit
nobis inquantum mentem habemus. Et ideo eadem est haec Trinitas cum
illa quam Augustinus ponit in IX de Trin., quae consistit in
mente, notitia et amore.
Ad secundum dicendum quod Augustinus hanc Trinitatem primo adinvenit
in mente. Sed quia mens, etsi se totam quodammodo cognoscat, etiam
quodammodo se ignorat, prout scilicet est ab aliis distincta; et sic
etiam se quaerit, ut Augustinus consequenter probat in X de Trin.,
ideo, quasi notitia non totaliter menti coaequetur, accipit in anima
tria quaedam propria mentis, scilicet memoriam, intelligentiam et
voluntatem, quae nullus ignorat se habere, et in istis tribus potius
imaginem Trinitatis assignat, quasi prima assignatio sit quodammodo
deficiens.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus probat XIV de Trin.,
intelligere dicimur et velle seu amare aliqua, et quando de his
cogitamus, et quando de his non cogitamus. Sed quando sine
cogitatione sunt, ad solam memoriam pertinent; quae nihil est aliud,
secundum ipsum, quam habitualis retentio notitiae et amoris. Sed
quia, ut ipse dicit, verbum ibi esse sine cogitatione non potest
(cogitamus enim omne quod dicimus etiam illo interiori verbo quod ad
nullius gentis pertinet linguam), in tribus potius illis imago ista
cognoscitur, memoria scilicet, intelligentia et voluntate. Hanc
autem nunc dico intelligentiam, qua intelligimus cogitantes; et eam
voluntatem sive amorem vel dilectionem, quae istam prolem parentemque
coniungit. Ex quo patet quod imaginem divinae Trinitatis potius ponit
in intelligentia et voluntate actuali, quam secundum quod sunt in
habituali retentione memoriae, licet etiam quantum ad hoc, aliquo modo
sit imago Trinitatis in anima, ut ibidem dicitur. Et sic patet quod
memoria, intelligentia et voluntas non sunt tres vires, ut in
sententiis dicitur.
Ad quartum dicendum quod aliquis respondere posset per hoc quod
Augustinus dicit XIV de Trin., quod mens semper sui meminit,
semper se intelligit et amat. Quod quidam sic intelligunt, quasi
animae adsit actualis intelligentia et amor sui ipsius. Sed hunc
intellectum excludit per hoc quod subdit, quod non semper se cogitat
discretam ab his quae non sunt quod ipsa. Et sic patet quod anima
semper intelligit et amat se, non actualiter, sed habitualiter.
Quamvis etiam dici possit quod, percipiendo actum suum, seipsam
intelligit quandocumque aliquid intelligit. Sed quia non semper est
actu intelligens, ut patet in dormiente, ideo oportet dicere quod
actus, etsi non semper maneant in seipsis, manent tamen semper in suis
principiis, scilicet potentiis et habitibus. Unde Augustinus dicit,
XIV de Trin., si secundum hoc facta est ad imaginem Dei anima
rationalis, quod uti ratione atque intellectu ad intelligendum et
conspiciendum Deum potest, ab initio quo esse coepit, fuit in ea Dei
imago.
|
|