|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod imago divinae
Trinitatis sit in anima non solum per comparationem ad obiectum quod
est Deus. Imago enim divinae Trinitatis invenitur in anima, sicut
dictum est, secundum quod verbum in nobis procedit a dicente et amor ab
utroque. Sed hoc invenitur in nobis secundum quodcumque obiectum.
Ergo secundum quodcumque obiectum invenitur in mente nostra imago
divinae Trinitatis.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in XII de Trin., quod cum
quaerimus in anima Trinitatem, in tota quaerimus, non separantes
actionem rationalem in temporalibus a contemplatione aeternorum. Ergo
etiam secundum temporalia obiecta invenitur imago Trinitatis in anima.
3. Praeterea, quod Deum intelligamus et amemus, convenit nobis
secundum gratiae donum. Si igitur secundum memoriam, intelligentiam
et voluntatem seu dilectionem Dei, attendatur imago Trinitatis in
anima, non erit imago Dei in homine secundum naturam, sed secundum
gratiam. Et sic non erit omnibus communis.
4. Praeterea, sancti qui sunt in patria, maxime conformantur
imagini Dei secundum gloriae visionem, unde dicitur, II ad Cor.
III, in eandem imaginem transformamur, a claritate in claritatem.
Sed secundum visionem gloriae temporalia cognoscuntur. Ergo etiam per
comparationem ad temporalia, Dei imago attenditur in nobis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIV de Trin., quod non
propterea est Dei imago in mente, quia sui meminit, et intelligit et
diligit se, sed quia potest etiam meminisse, intelligere et amare
Deum, a quo facta est. Multo igitur minus secundum alia obiecta
attenditur imago Dei in mente.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, imago importat
similitudinem utcumque pertingentem ad speciei repraesentationem. Unde
oportet quod imago divinae Trinitatis attendatur in anima secundum
aliquid quod repraesentat divinas personas repraesentatione speciei,
sicut est possibile creaturae. Distinguuntur autem divinae personae,
ut dictum est, secundum processionem verbi a dicente, et amoris ab
utroque. Verbum autem Dei nascitur de Deo secundum notitiam sui
ipsius, et amor procedit a Deo secundum quod seipsum amat.
Manifestum est autem quod diversitas obiectorum diversificat speciem
verbi et amoris, non enim idem est specie in corde hominis verbum
conceptum de lapide et de equo, nec idem specie amor. Attenditur
igitur divina imago in homine secundum verbum conceptum de Dei
notitia, et amorem exinde derivatum. Et sic imago Dei attenditur in
anima secundum quod fertur, vel nata est ferri in Deum. Fertur autem
in aliquid mens dupliciter, uno modo, directe et immediate; alio
modo, indirecte et mediate, sicut cum aliquis, videndo imaginem
hominis in speculo, dicitur ferri in ipsum hominem. Et ideo
Augustinus dicit, in XIV de Trin., quod mens meminit sui,
intelligit se, et diligit se, hoc si cernimus, cernimus Trinitatem;
nondum quidem Deum, sed iam imaginem Dei. Sed hoc est, non quia
fertur mens in seipsam absolute, sed prout per hoc ulterius potest
ferri in Deum; ut patet per auctoritatem supra inductam.
Ad primum ergo dicendum quod ad rationem imaginis, non solum oportet
attendere quod aliquid procedat ab aliquo; sed etiam quid a quo
procedat, scilicet quod verbum Dei procedit a notitia de Deo.
Ad secundum dicendum quod in tota quidem anima invenitur aliqua
Trinitas, non quidem ita quod praeter actionem temporalium et
contemplationem aeternorum, quaeratur aliquod tertium quo Trinitas
impleatur, prout ibidem subditur. Sed in illa parte rationis quae
derivatur a parte temporalium, etsi Trinitas inveniri possit, non
tamen imago Dei potest inveniri, ut postea dicitur, quia huiusmodi
temporalium notitia adventitia est animae. Et habitus etiam ipsi
quibus temporalia cognoscuntur, non semper adsunt; sed quandoque
quidem praesentialiter adsunt, quandoque autem secundum memoriam
tantum, etiam postquam adesse incipiunt. Sicut patet de fide, quae
temporaliter nobis advenit in praesenti, in statu autem futurae
beatitudinis iam non erit fides, sed memoria fidei.
Ad tertium dicendum quod meritoria Dei cognitio et dilectio non est
nisi per gratiam. Est tamen aliqua Dei cognitio et dilectio
naturalis, ut supra habitum est. Et hoc etiam ipsum naturale est,
quod mens ad intelligendum Deum ratione uti potest, secundum quod
imaginem Dei semper diximus permanere in mente, sive haec imago Dei
ita sit obsoleta, quasi obumbrata, ut pene nulla sit, ut in his qui
non habent usum rationis; sive sit obscura atque deformis, ut in
peccatoribus; sive sit clara et pulchra, ut in iustis, sicut
Augustinus dicit, XIV de Trin.
Ad quartum dicendum quod secundum visionem gloriae, temporalia
videbuntur in ipso Deo; et ideo huiusmodi temporalium visio ad Dei
imaginem pertinebit. Et hoc est quod Augustinus dicit, XIV de
Trin., quod in illa natura cui mens feliciter adhaerebit, immutabile
videbit omne quod viderit. Nam et in ipso verbo increato sunt rationes
omnium creaturarum.
|
|