|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod primus homo per essentiam
Deum viderit. Beatitudo enim hominis in visione divinae essentiae
consistit. Sed primus homo, in Paradiso conversans, beatam et
omnium divitem habuit vitam, ut Damascenus dicit in II libro. Et
Augustinus dicit, in XIV de Civ. Dei, si homines habebant
affectus suos quales nunc habemus, quomodo erant beati in illo
inenarrabilis beatitudinis loco, idest Paradiso? Ergo primus homo in
Paradiso vidit Deum per essentiam.
2. Praeterea, Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, quod primo
homini non aberat quidquam quod bona voluntas adipisceretur. Sed nihil
melius bona voluntas adipisci potest quam divinae essentiae visionem.
Ergo homo per essentiam Deum videbat.
3. Praeterea, visio Dei per essentiam est qua videtur Deus sine
medio et sine aenigmate. Sed homo in statu innocentiae vidit Deum
sine medio; ut Magister dicit in I distinctione IV libri Sent.
Vidit etiam sine aenigmate, quia aenigma obscuritatem importat, ut
Augustinus dicit, XV de Trin.; obscuritas autem introducta est
per peccatum. Ergo homo in primo statu vidit Deum per essentiam.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XV, quod non
prius quod spirituale est, sed quod animale. Sed maxime spirituale
est videre Deum per essentiam. Ergo primus homo, in primo statu
animalis vitae, Deum per essentiam non vidit.
Respondeo dicendum quod primus homo Deum per essentiam non vidit,
secundum communem statum illius vitae; nisi forte dicatur quod viderit
eum in raptu, quando Deus immisit soporem in Adam, ut dicitur Gen.
II. Et huius ratio est quia, cum divina essentia sit ipsa
beatitudo, hoc modo se habet intellectus videntis divinam essentiam ad
Deum, sicut se habet quilibet homo ad beatitudinem. Manifestum est
autem quod nullus homo potest per voluntatem a beatitudine averti,
naturaliter enim, et ex necessitate, homo vult beatitudinem, et fugit
miseriam. Unde nullus videns Deum per essentiam, potest voluntate
averti a Deo, quod est peccare. Et propter hoc, omnes videntes
Deum per essentiam, sic in amore Dei stabiliuntur, quod in aeternum
peccare non possunt. Cum ergo Adam peccaverit, manifestum est quod
Deum per essentiam non videbat. Cognoscebat tamen Deum quadam
altiori cognitione quam nos cognoscamus, et sic quodammodo eius
cognitio media erat inter cognitionem praesentis status, et cognitionem
patriae, qua Deus per essentiam videtur. Ad cuius evidentiam,
considerandum est quod visio Dei per essentiam dividitur contra
visionem Dei per creaturam. Quanto autem aliqua creatura est altior
et Deo similior, tanto per eam Deus clarius videtur, sicut homo
perfectius videtur per speculum in quo expressius imago eius resultat.
Et sic patet quod multo eminentius videtur Deus per intelligibiles
effectus, quam per sensibiles et corporeos. A consideratione autem
plena et lucida intelligibilium effectuum impeditur homo in statu
praesenti, per hoc quod distrahitur a sensibilibus, et circa ea
occupatur. Sed, sicut dicitur Eccle. VII, Deus fecit hominem
rectum. Haec autem fuit rectitudo hominis divinitus instituti, ut
inferiora superioribus subderentur, et superiora ab inferioribus non
impedirentur. Unde homo primus non impediebatur per res exteriores a
clara et firma contemplatione intelligibilium effectuum, quos ex
irradiatione primae veritatis percipiebat, sive naturali cognitione
sive gratuita. Unde dicit Augustinus, in XI super Gen. ad
Litt., quod fortassis Deus primis hominibus antea loquebatur, sicut
cum Angelis loquitur, ipsa incommutabili veritate illustrans mentes
eorum; etsi non tanta participatione divinae essentiae, quantam
capiunt Angeli. Sic igitur per huiusmodi intelligibiles effectus
Dei, Deum clarius cognoscebat quam modo cognoscamus.
Ad primum ergo dicendum quod homo in Paradiso beatus fuit, non illa
perfecta beatitudine in quam transferendus erat, quae in divinae
essentiae visione consistit, habebat tamen beatam vitam secundum
quendam modum, ut Augustinus dicit XI super Gen. ad Litt.,
inquantum habebat integritatem et perfectionem quandam naturalem.
Ad secundum dicendum quod bona voluntas est ordinata voluntas. Non
autem fuisset primi hominis ordinata voluntas, si in statu meriti
habere voluisset quod ei promittebatur pro praemio.
Ad tertium dicendum quod duplex est medium. Quoddam, in quo simul
videtur quod per medium videri dicitur; sicut cum homo videtur per
speculum, et simul videtur cum ipso speculo. Aliud medium est, per
cuius notitiam in aliquid ignotum devenimus; sicut est medium
demonstrationis. Et sine tali medio Deus videbatur, non tamen sine
primo medio. Non enim oportebat primum hominem pervenire in Dei
cognitionem per demonstrationem sumptam ab aliquo effectu, sicut nobis
est necessarium; sed simul in effectibus, praecipue intelligibilibus,
suo modo Deum cognoscebat. Similiter etiam est considerandum quod
obscuritas quae importatur in nomine aenigmatis, dupliciter potest
accipi. Uno modo, secundum quod quaelibet creatura est quoddam
obscurum, si comparetur ad immensitatem divinae claritatis, et sic
Adam videbat Deum in aenigmate, quia videbat Deum per effectum
creatum. Alio modo potest accipi obscuritas quae consecuta est ex
peccato, prout scilicet impeditur homo a consideratione intelligibilium
per sensibilium occupationem, et secundum hoc, non vidit Deum in
aenigmate.
|
|