|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Adam in statu
innocentiae Angelos per essentiam viderit. Dicit enim Gregorius, in
IV Dialog., in Paradiso quippe assueverat homo verbis Dei
perfrui, beatorum Angelorum spiritibus cordis munditia et celsitudine
visionis interesse.
2. Praeterea, anima in statu praesenti impeditur a cognitione
substantiarum separatarum, ex hoc quod est unita corpori corruptibili,
quod aggravat animam, ut dicitur Sap. IX. Unde et anima separata
substantias separatas videre potest, ut supra dictum est. Sed anima
primi hominis non aggravabatur a corpore, cum non esset corruptibile.
Ergo poterat videre substantias separatas.
3. Praeterea, una substantia separata cognoscit aliam cognoscendo
seipsam, ut dicitur in libro de causis. Sed anima primi hominis
cognoscebat seipsam. Ergo cognoscebat substantias separatas.
Sed contra, anima Adae fuit eiusdem naturae cum animabus nostris.
Sed animae nostrae non possunt nunc intelligere substantias separatas.
Ergo nec anima primi hominis potuit.
Respondeo dicendum quod status animae hominis distingui potest
dupliciter. Uno modo, secundum diversum modum naturalis esse, et hoc
modo distinguitur status animae separatae, a statu animae coniunctae
corpori. Alio modo distinguitur status animae secundum integritatem et
corruptionem, servato eodem modo essendi secundum naturam, et sic
status innocentiae distinguitur a statu hominis post peccatum. Anima
enim hominis in statu innocentiae erat corpori perficiendo et gubernando
accommodata, sicut et nunc, unde dicitur primus homo factus fuisse in
animam viventem, idest corpori vitam dantem, scilicet animalem. Sed
huius vitae integritatem habebat, inquantum corpus erat totaliter
animae subditum, in nullo ipsam impediens, ut supra dictum est.
Manifestum est autem ex praemissis quod ex hoc quod anima est
accommodata ad corporis gubernationem et perfectionem secundum animalem
vitam, competit animae nostrae talis modus intelligendi, qui est per
conversionem ad phantasmata. Unde et hic modus intelligendi etiam
animae primi hominis competebat. Secundum autem hunc modum
intelligendi, motus quidam invenitur in anima, ut Dionysius dicit
IV cap. de Div. Nom., secundum tres gradus. Quorum primus
est, secundum quod a rebus exterioribus congregatur anima ad seipsam;
secundus autem est, prout anima ascendit ad hoc quod uniatur virtutibus
superioribus unitis, scilicet Angelis; tertius autem gradus est,
secundum quod ulterius manuducitur ad bonum quod est supra omnia,
scilicet Deum. Secundum igitur primum processum animae, qui est a
rebus exterioribus ad seipsam, perficitur animae cognitio. Quia
scilicet intellectualis operatio animae naturalem ordinem habet ad ea
quae sunt extra, ut supra dictum est, et ita per eorum cognitionem
perfecte cognosci potest nostra intellectualis operatio, sicut actus
per obiectum. Et per ipsam intellectualem operationem perfecte potest
cognosci humanus intellectus, sicut potentia per proprium actum. Sed
in secundo processu non invenitur perfecta cognitio. Quia, cum
Angelus non intelligat per conversionem ad phantasmata, sed longe
eminentiori modo, ut supra dictum est; praedictus modus cognoscendi,
quo anima cognoscit seipsam, non sufficienter ducit in Angeli
cognitionem. Multo autem minus tertius processus ad perfectam notitiam
terminatur, quia etiam ipsi Angeli, per hoc quod cognoscunt seipsos,
non possunt pertingere ad cognitionem divinae substantiae propter eius
excessum. Sic igitur anima primi hominis non poterat videre Angelos
per essentiam. Sed tamen excellentiorem modum cognitionis habebat de
eis, quam nos habeamus, quia eius cognitio erat magis certa et fixa
circa interiora intelligibilia, quam cognitio nostra. Et propter
tantam eminentiam dicit Gregorius quod intererat Angelorum
spiritibus.
Unde patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum quod hoc quod anima primi hominis deficiebat ab
intellectu substantiarum separatarum, non erat ex aggravatione
corporis; sed ex hoc quod obiectum ei connaturale erat deficiens ab
excellentia substantiarum separatarum. Nos autem deficimus propter
utrumque.
Ad tertium dicendum quod anima primi hominis non poterat per
cognitionem sui ipsius pertingere ad cognoscendas substantias
separatas, ut supra dictum est, quia etiam unaquaeque substantia
separata cognoscit aliam per modum sui ipsius.
|
|