|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod primus homo non habuerit
scientiam omnium. Aut enim habuit talem scientiam per species
acquisitas, aut per species connaturales, aut per species infusas.
Non autem per species acquisitas, huiusmodi enim cognitio ab
experientia causatur, ut dicitur in I Metaphys.; ipse autem non
tunc fuerat omnia expertus. Similiter etiam nec per species
connaturales, quia erat eiusdem naturae nobiscum; anima autem nostra
est sicut tabula in qua nihil est scriptum, ut dicitur in III de
anima. Si autem per species infusas, ergo scientia eius quam habebat
de rebus, non erat eiusdem rationis cum scientia nostra, quam a rebus
acquirimus.
2. Praeterea, in omnibus individuis eiusdem speciei est idem modus
consequendi perfectionem. Sed alii homines non statim in sui principio
habent omnium scientiam, sed eam per temporis successionem acquirunt
secundum suum modum. Ergo nec Adam, statim formatus, habuit omnium
scientiam.
3. Praeterea, status praesentis vitae homini conceditur ut in eo
proficiat anima et quantum ad cognitionem, et quantum ad meritum;
propter hoc enim anima corpori videtur esse unita. Sed homo in statu
illo profecisset quantum ad meritum. Ergo etiam profecisset quantum ad
cognitionem rerum. Non ergo habuit omnium rerum scientiam.
Sed contra est quod ipse imposuit nomina animalibus, ut dicitur Gen.
II. Nomina autem debent naturis rerum congruere. Ergo Adam scivit
naturas omnium animalium, et pari ratione, habuit omnium aliorum
scientiam.
Respondeo dicendum quod naturali ordine perfectum praecedit
imperfectum, sicut et actus potentiam, quia ea quae sunt in potentia,
non reducuntur ad actum nisi per aliquod ens actu. Et quia res
primitus a Deo institutae sunt, non solum ut in seipsis essent, sed
etiam ut essent aliorum principia; ideo productae sunt in statu
perfecto, in quo possent esse principia aliorum. Homo autem potest
esse principium alterius non solum per generationem corporalem, sed
etiam per instructionem et gubernationem. Et ideo, sicut primus homo
institutus est in statu perfecto quantum ad corpus, ut statim posset
generare; ita etiam institutus est in statu perfecto quantum ad
animam, ut statim posset alios instruere et gubernare. Non potest
autem aliquis instruere, nisi habeat scientiam. Et ideo primus homo
sic institutus est a Deo, ut haberet omnium scientiam in quibus homo
natus est instrui. Et haec sunt omnia illa quae virtualiter existunt
in primis principiis per se notis, quaecumque scilicet naturaliter
homines cognoscere possunt. Ad gubernationem autem vitae propriae et
aliorum, non solum requiritur cognitio eorum quae naturaliter sciri
possunt, sed etiam cognitio eorum quae naturalem cognitionem excedunt;
eo quod vita hominis ordinatur ad quendam finem supernaturalem; sicut
nobis, ad gubernationem vitae nostrae, necessarium est cognoscere quae
fidei sunt. Unde et de his supernaturalibus tantam cognitionem primus
homo accepit, quanta erat necessaria ad gubernationem vitae humanae
secundum statum illum. Alia vero, quae nec naturali hominis studio
cognosci possunt, nec sunt necessaria ad gubernationem vitae humanae,
primus homo non cognovit; sicut sunt cogitationes hominum, futura
contingentia, et quaedam singularia, puta quot lapilli iaceant in
flumine, et alia huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod primus homo habuit scientiam omnium per
species a Deo infusas. Nec tamen scientia illa fuit alterius rationis
a scientia nostra; sicut nec oculi quos caeco nato Christus dedit,
fuerunt alterius rationis ab oculis quos natura produxit.
Ad secundum dicendum quod Adam debebat aliquid habere perfectionis,
inquantum erat primus homo, quod ceteris hominibus non competit; ut ex
dictis patet.
Ad tertium dicendum quod Adam in scientia naturalium scibilium non
profecisset quantum ad numerum scitorum, sed quantum ad modum sciendi,
quia quae sciebat intellectualiter, scivisset postmodum per
experimentum. Quantum vero ad supernaturalia cognita, profecisset
etiam quantum ad numerum, per novas revelationes; sicut et Angeli
proficiunt per novas illuminationes. Nec tamen est simile de profectu
meriti, et scientiae, quia unus homo non est alteri principium
merendi, sicut est sciendi.
|
|