|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo in primo statu
decipi potuisset. Dicit enim apostolus, I ad Tim. II, quod
mulier seducta in praevaricatione fuit.
2. Praeterea, Magister dicit, XXI dist. II Sent., quod
ideo mulier non horruit serpentem loquentem, quia officium loquendi eum
accepisse a Deo putavit. Sed hoc falsum erat. Ergo mulier decepta
fuit ante peccatum.
3. Praeterea, naturale est quod quanto aliquid remotius videtur,
tanto minus videtur. Sed natura oculi non est contracta per peccatum.
Ergo hoc idem in statu innocentiae contigisset. Fuisset ergo homo
deceptus circa quantitatem rei visae, sicut et modo.
4. Praeterea, Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt.,
quod in somno adhaeret anima similitudini tanquam ipsi rei. Sed homo
in statu innocentiae comedisset, et per consequens dormivisset et
somniasset. Ergo deceptus fuisset, adhaerendo similitudinibus tanquam
rebus.
5. Praeterea, primus homo nescivisset cogitationes hominum et futura
contingentia, ut dictum est. Si igitur aliquis super his sibi falsum
diceret, deceptus fuisset.
Sed contra est quod Augustinus dicit, approbare vera pro falsis, non
est natura instituti hominis, sed poena damnati.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod in nomine deceptionis duo
possunt intelligi, scilicet qualiscumque existimatio levis, qua
aliquis adhaeret falso tanquam vero, sine assensu credulitatis; et
iterum firma credulitas. Quantum ergo ad ea quorum scientiam Adam
habebat, neutro istorum modorum homo decipi poterat ante peccatum.
Sed quantum ad ea quorum scientiam non habebat, decipi poterat, large
accepta deceptione pro existimatione qualicumque sine assensu
credulitatis. Quod ideo dicunt, quia existimare falsum in talibus,
non est noxium homini; et ex quo temere assensus non adhibetur, non
est culpabile. Sed haec positio non convenit integritati primi
status, quia, ut Augustinus dicit XIV de Civit. Dei, in illo
statu erat devitatio tranquilla peccati, qua manente, nullum malum
omnino esse poterat. Manifestum est autem quod, sicut verum est bonum
intellectus, ita falsum est malum eius, ut dicitur in VI Ethic.
Unde non poterat esse quod, innocentia manente, intellectus hominis
alicui falso acquiesceret quasi vero. Sicut enim in membris corporis
primi hominis erat quidem carentia perfectionis alicuius, puta
claritatis, non tamen aliquod malum inesse poterat; ita in intellectu
poterat esse carentia notitiae alicuius, nulla tamen poterat ibi esse
existimatio falsi. Quod etiam ex ipsa rectitudine primi status
apparet, secundum quam, quandiu anima maneret Deo subdita, tandiu in
homine inferiora superioribus subderentur, nec superiora per inferiora
impedirentur. Manifestum est autem ex praemissis quod intellectus
circa proprium obiectum semper verus est. Unde ex seipso nunquam
decipitur, sed omnis deceptio accidit in intellectu ex aliquo
inferiori, puta phantasia vel aliquo huiusmodi. Unde videmus quod,
quando naturale iudicatorium non est ligatum, non decipimur per
huiusmodi apparitiones, sed solum quando ligatur, ut patet in
dormientibus. Unde manifestum est quod rectitudo primi status non
compatiebatur aliquam deceptionem circa intellectum.
Ad primum ergo dicendum quod illa seductio mulieris, etsi praecesserit
peccatum operis, subsecuta tamen est peccatum internae elationis.
Dicit enim Augustinus, XI super Gen. ad Litt., quod mulier
verbis serpentis non crederet, nisi iam inesset menti eius amor
propriae potestatis, et quaedam de se superba praesumptio.
Ad secundum dicendum quod mulier putavit serpentem hoc accepisse
loquendi officium, non per naturam, sed aliqua supernaturali
operatione. Quamvis non sit necessarium auctoritatem Magistri
sententiarum sequi in hac parte.
Ad tertium dicendum quod, si aliquid repraesentatum fuisset sensui vel
phantasiae primi hominis aliter quam sit in rerum natura, non tamen
deciperetur, quia per rationem veritatem diiudicaret.
Ad quartum dicendum quod id quod accidit in somno, non imputatur
homini, quia non habet usum rationis, qui est proprius hominis actus.
Ad quintum dicendum quod alicui dicenti falsum de contingentibus
futuris vel cogitationibus cordium, homo in statu innocentiae non
credidisset ita esse, sed credidisset quod hoc esset possibile, et hoc
non esset existimare falsum. Vel potest dici quod divinitus ei
subventum fuisset, ne deciperetur in his quorum scientiam non habebat.
Nec est instantia, quam quidam afferunt, quod in tentatione non fuit
ei subventum ne deciperetur, licet tunc maxime indigeret. Quia iam
praecesserat peccatum in animo, et ad divinum auxilium recursum non
habuit.
|
|