|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod primus homo non fuerit
creatus in gratia. Apostolus enim, I Cor. XV, distinguens Adam
a Christo, dicit, factus est primus Adam in animam viventem;
novissimus autem in spiritum vivificantem. Sed vivificatio spiritus
est per gratiam. Ergo hoc est proprium Christi, quod fuerit factus
in gratia.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de quaestionibus veteris
et novi testamenti, quod Adam non habuit spiritum sanctum. Sed
quicumque habet gratiam, habet spiritum sanctum. Ergo Adam non fuit
creatus in gratia.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de correptione et
gratia, quod Deus sic ordinavit Angelorum et hominum vitam, ut prius
in eis ostenderet quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid
posset suae gratiae beneficium, iustitiaeque iudicium. Primo ergo
condidit hominem et Angelum in sola naturali arbitrii libertate, et
postmodum eis gratiam contulit.
4. Praeterea, Magister dicit, in XXIV distinctione libri II
Sent., quod homini in creatione datum est auxilium per quod stare
poterat, sed non poterat proficere. Quicumque autem habet gratiam,
potest proficere per meritum. Ergo primus homo non fuit creatus in
gratia.
5. Praeterea, ad hoc quod aliquis accipiat gratiam, requiritur
consensus ex parte recipientis, cum per hoc perficiatur matrimonium
quoddam spirituale inter Deum et animam. Sed consensus in gratiam
esse non potest nisi prius existentis. Ergo homo non accepit gratiam
in primo instanti suae creationis.
6. Praeterea, natura plus distat a gratia quam gratia a gloria,
quae nihil est aliud quam gratia consummata. Sed in homine gratia
praecessit gloriam. Ergo multo magis natura praecessit gratiam.
Sed contra, homo et Angelus aequaliter ordinantur ad gratiam. Sed
Angelus est creatus in gratia, dicit enim Augustinus, XII de
Civ. Dei, quod Deus simul erat in eis condens naturam et largiens
gratiam. Ergo et homo creatus fuit in gratia.
Respondeo dicendum quod quidam dicunt quod primus homo non fuit quidem
creatus in gratia, sed tamen postmodum gratia fuit sibi collata
antequam peccasset, plurimae enim sanctorum auctoritates attestantur
hominem in statu innocentiae gratiam habuisse. Sed quod etiam fuerit
conditus in gratia, ut alii dicunt, videtur requirere ipsa rectitudo
primi status, in qua Deus hominem fecit, secundum illud Eccle.
VII, Deus fecit hominem rectum. Erat enim haec rectitudo secundum
hoc, quod ratio subdebatur Deo, rationi vero inferiores vires, et
animae corpus. Prima autem subiectio erat causa et secundae et
tertiae, quandiu enim ratio manebat Deo subiecta, inferiora ei
subdebantur, ut Augustinus dicit. Manifestum est autem quod illa
subiectio corporis ad animam, et inferiorum virium ad rationem, non
erat naturalis, alioquin post peccatum mansisset, cum etiam in
Daemonibus data naturalia post peccatum permanserint, ut Dionysius
dicit cap. IV de Div. Nom. Unde manifestum est quod et illa
prima subiectio, qua ratio Deo subdebatur, non erat solum secundum
naturam, sed secundum supernaturale donum gratiae, non enim potest
esse quod effectus sit potior quam causa. Unde Augustinus dicit,
XIII de Civ. Dei, quod posteaquam praecepti facta transgressio
est, confestim, gratia deserente divina, de corporum suorum nuditate
confusi sunt, senserunt enim motum inobedientis carnis suae, tanquam
reciprocam poenam inobedientiae suae. Ex quo datur intelligi, si
deserente gratia soluta est obedientia carnis ad animam, quod per
gratiam in anima existentem inferiora ei subdebantur.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus illa verba inducit ad
ostendendum esse corpus spirituale, si est corpus animale, quia vita
spiritualis corporis incoepit in Christo, qui est primogenitus ex
mortuis, sicut vita corporis animalis incoepit in Adam. Non ergo ex
verbis apostoli habetur quod Adam non fuit spiritualis secundum
animam; sed quod non fuit spiritualis secundum corpus.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit in eodem loco, non
negatur quin aliquo modo fuerit in Adam spiritus sanctus, sicut et in
aliis iustis, sed quod non sic fuerit in eo, sicut nunc est in
fidelibus, qui admittuntur ad perceptionem haereditatis aeternae statim
post mortem.
Ad tertium dicendum quod ex illa auctoritate Augustini non habetur
quod Angelus vel homo prius fuerit creatus in naturali libertate
arbitrii, quam habuisset gratiam, sed quod prius ostendit quid in eis
posset liberum arbitrium ante confirmationem, et quid postmodum
consecuti sunt per auxilium gratiae confirmantis.
Ad quartum dicendum quod Magister loquitur secundum opinionem illorum
qui posuerunt hominem non esse creatum in gratia, sed in naturalibus
tantum. Vel potest dici quod, etsi homo fuerit creatus in gratia,
non tamen habuit ex creatione naturae quod posset proficere per
meritum, sed ex superadditione gratiae.
Ad quintum dicendum quod, cum motus voluntatis non sit continuus,
nihil prohibet etiam in primo instanti suae creationis primum hominem
gratiae consensisse.
Ad sextum dicendum quod gloriam meremur per actum gratiae, non autem
gratiam per actum naturae. Unde non est similis ratio.
|
|