|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in primo homine non
fuerint animae passiones. Secundum enim passiones animae contingit
quod caro concupiscit adversus spiritum. Sed hoc non erat in statu
innocentiae. Ergo in statu innocentiae non erant animae passiones.
2. Praeterea, anima Adae erat nobilior quam corpus. Sed corpus
Adae fuit impassibile. Ergo nec in anima eius fuerunt passiones.
3. Praeterea, per virtutem moralem comprimuntur animae passiones.
Sed in Adam fuit virtus moralis perfecta. Ergo totaliter passiones
excludebantur ab eo.
Sed contra est quod dicit Augustinus, XIV de Civ. Dei, quod
erat in eis amor imperturbatus in Deum, et quaedam aliae animae
passiones.
Respondeo dicendum quod passiones animae sunt in appetitu sensuali,
cuius obiectum est bonum et malum. Unde omnium passionum animae
quaedam ordinantur ad bonum, ut amor et gaudium; quaedam ad malum, ut
timor et dolor. Et quia in primo statu nullum malum aderat nec
imminebat; nec aliquod bonum aberat, quod cuperet bona voluntas pro
tempore illo habendum, ut patet per Augustinum XIV de Civ. Dei,
omnes illae passiones quae respiciunt malum, in Adam non erant ut
timor et dolor et huiusmodi; similiter nec illae passiones quae
respiciunt bonum non habitum et nunc habendum, ut cupiditas aestuans.
Illae vero passiones quae possunt esse boni praesentis, ut gaudium et
amor; vel quae sunt futuri boni ut suo tempore habendi, ut desiderium
et spes non affligens; fuerunt in statu innocentiae. Aliter tamen
quam in nobis. Nam in nobis appetitus sensualis, in quo sunt
passiones, non totaliter subest rationi, unde passiones quandoque sunt
in nobis praevenientes iudicium rationis, et impedientes; quandoque
vero ex iudicio rationis consequentes, prout sensualis appetitus
aliqualiter rationi obedit. In statu vero innocentiae inferior
appetitus erat rationi totaliter subiectus, unde non erant in eo
passiones animae, nisi ex rationis iudicio consequentes.
Ad primum ergo dicendum quod caro concupiscit adversus spiritum, per
hoc quod passiones rationi repugnant, quod in statu innocentiae non
erat.
Ad secundum dicendum quod corpus humanum in statu innocentiae erat
impassibile quantum ad passiones quae removent dispositionem naturalem,
ut infra dicetur. Et similiter anima fuit impassibilis quantum ad
passiones quae impediunt rationem.
Ad tertium dicendum quod perfecta virtus moralis non totaliter tollit
passiones, sed ordinat eas, temperati enim est concupiscere sicut
oportet, et quae oportet, ut dicitur in III Ethic.
|
|