|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Adam non habuerit omnes
virtutes. Quaedam enim virtutes ordinantur ad refraenandam
immoderantiam passionum; sicut per temperantiam refraenatur immoderata
concupiscentia, et per fortitudinem immoderatus timor. Sed
immoderantia passionum non erat in statu innocentiae. Ergo nec dictae
virtutes.
2. Praeterea, quaedam virtutes sunt circa passiones respicientes
malum; ut mansuetudo circa iras, et fortitudo circa timores. Sed
tales passiones non erant in statu innocentiae, ut dictum est. Ergo
nec huiusmodi virtutes.
3. Praeterea, poenitentia est quaedam virtus respiciens peccatum
prius commissum. Misericordia etiam est quaedam virtus respiciens
miseriam. Sed in statu innocentiae non erat peccatum nec miseria.
Ergo neque huiusmodi virtutes.
4. Praeterea, perseverantia est quaedam virtus. Sed hanc Adam non
habuit; ut sequens peccatum ostendit. Ergo non habuit omnes
virtutes.
5. Praeterea, fides quaedam virtus est. Sed haec in statu
innocentiae non fuit, importat enim aenigmaticam cognitionem, quae
perfectioni primi status repugnare videtur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in quadam homilia, princeps
vitiorum devicit Adam de limo terrae ad imaginem Dei factum,
pudicitia armatum, temperantia compositum, claritate splendidum.
Respondeo dicendum quod homo in statu innocentiae aliqualiter habuit
omnes virtutes. Et hoc ex dictis potest esse manifestum. Dictum est
enim supra quod talis erat rectitudo primi status, quod ratio erat Deo
subiecta, inferiores autem vires rationi. Virtutes autem nihil aliud
sunt quam perfectiones quaedam, quibus ratio ordinatur in Deum, et
inferiores vires disponuntur secundum regulam rationis; ut magis
patebit cum de virtutibus agetur. Unde rectitudo primi status exigebat
ut homo aliqualiter omnes virtutes haberet. Sed considerandum est quod
virtutum quaedam sunt, quae de sui ratione nullam imperfectionem
important, ut caritas et iustitia. Et huiusmodi virtutes fuerunt in
statu innocentiae simpliciter, et quantum ad habitum et quantum ad
actum. Quaedam vero sunt, quae de sui ratione imperfectionem
important, vel ex parte actus vel ex parte materiae. Et si huiusmodi
imperfectio non repugnat perfectioni primi status, nihilominus
huiusmodi virtutes poterant esse in primo statu; sicut fides, quae est
eorum quae non videntur, et spes, quae est eorum quae non habentur.
Perfectio enim primi status non se extendebat ad hoc, ut videret Deum
per essentiam, et ut haberet eum cum fruitione finalis beatitudinis,
unde fides et spes esse poterant in primo statu, et quantum ad habitum
et quantum ad actum. Si vero imperfectio quae est de ratione virtutis
alicuius, repugnat perfectioni primi status, poterat huiusmodi virtus
ibi esse secundum habitum, sed non secundum actum, ut patet de
poenitentia, quae est dolor de peccato commisso, et de misericordia,
quae est dolor de miseria aliena; perfectioni enim primi status
repugnat tam dolor, quam culpa et miseria. Unde huiusmodi virtutes
erant in primo homine secundum habitum, sed non secundum actum, erat
enim primus homo sic dispositus, ut si peccatum praecessisset,
doleret; et similiter si miseriam in alio videret, eam pro posse
repelleret. Sicut philosophus dicit, in IV Ethic., quod
verecundia, quae est de turpi facto, contingit studioso solum sub
conditione, est enim sic dispositus, quod verecundaretur si turpe
aliquid committeret.
Ad primum ergo dicendum quod accidit temperantiae et fortitudini quod
superabundantiam passionum repellat, inquantum invenit passiones
superabundantes in subiecto. Sed per se convenit huiusmodi virtutibus
passiones moderari.
Ad secundum dicendum quod illae passiones ad malum ordinatae,
repugnant perfectioni primi status, quae habent respectum ad malum in
ipso qui afficitur passione, ut timor et dolor. Sed passiones quae
respiciunt malum in altero, non repugnant perfectioni primi status,
poterat enim homo in primo statu habere odio malitiam Daemonum, sicut
et diligere bonitatem Dei. Unde et virtutes quae circa tales
passiones essent, possent esse in primo statu, et quantum ad habitum
et quantum ad actum. Quae vero sunt circa passiones respicientes malum
in eodem subiecto, si circa huiusmodi solas passiones sunt, non
poterant esse in primo statu secundum actum, sed solum secundum
habitum; sicut de poenitentia et misericordia dictum est. Sed sunt
quaedam virtutes quae non sunt circa has passiones solum, sed etiam
circa alias; sicut temperantia, quae non solum est circa tristitias,
sed etiam circa delectationes; et fortitudo, quae non solum est circa
timores, sed etiam circa audaciam et spem. Unde poterat esse in primo
statu actus temperantiae, secundum quod est moderativa delectationum;
et similiter fortitudo, secundum quod est moderativa audaciae sive
spei; non autem secundum quod moderantur tristitiam et timorem.
Ad tertium patet solutio ex his quae dicta sunt.
Ad quartum dicendum quod perseverantia dupliciter sumitur. Uno modo,
prout est quaedam virtus, et sic significat quendam habitum, quo quis
eligit perseverare in bono. Et sic Adam perseverantiam habuit. Alio
modo, prout est circumstantia virtutis, et sic significat
continuationem quandam virtutis absque interruptione. Et hoc modo
Adam perseverantiam non habuit.
Ad quintum patet responsio per ea quae dicta sunt.
|
|