|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod opera primi hominis
fuerint minus efficacia ad merendum quam opera nostra. Gratia enim ex
Dei misericordia datur, quae magis indigentibus subvenit magis. Sed
nos indigemus magis gratia quam primus homo in statu innocentiae. Ergo
copiosius infunditur nobis gratia. Quae cum sit radix meriti, opera
nostra efficaciora ad merendum redduntur.
2. Praeterea, ad meritum requiritur pugna quaedam et difficultas.
Dicitur enim II ad Tim. II, non coronabitur nisi qui legitime
certaverit. Et philosophus dicit, in II Ethic., quod virtus est
circa difficile et bonum. Sed nunc est maior pugna et difficultas.
Ergo et maior efficacia ad merendum.
3. Praeterea, Magister dicit, XXIV distinctione II libri
Sent., quod homo non meruisset, tentationi resistendo; nunc autem
meretur qui tentationi resistit. Ergo efficaciora sunt opera nostra ad
merendum quam in primo statu.
Sed contra est quia secundum hoc, homo esset melioris conditionis post
peccatum.
Respondeo dicendum quod quantitas meriti ex duobus potest pensari.
Uno modo, ex radice caritatis et gratiae. Et talis quantitas meriti
respondet praemio essentiali, quod consistit in Dei fruitione, qui
enim ex maiori caritate aliquid facit, perfectius Deo fruetur. Alio
modo pensari potest quantitas meriti ex quantitate operis. Quae quidem
est duplex, scilicet absoluta, et proportionalis. Vidua enim quae
misit duo aera minuta in gazophylacium; minus opus fecit quantitate
absoluta, quam illi qui magna munera posuerunt, sed quantitate
proportionali vidua plus fecit, secundum sententiam domini, quia magis
eius facultatem superabat. Utraque tamen quantitas meriti respondet
praemio accidentali; quod est gaudium de bono creato. Sic igitur
dicendum quod efficaciora fuissent hominis opera ad merendum in statu
innocentiae quam post peccatum, si attendatur quantitas meriti ex parte
gratiae; quae tunc copiosior fuisset, nullo obstaculo in natura humana
invento. Similiter etiam, si consideretur absoluta quantitas operis,
quia, cum homo esset maioris virtutis, maiora opera fecisset. Sed si
consideretur quantitas proportionalis, maior invenitur ratio meriti
post peccatum, propter hominis imbecillitatem, magis enim excedit
parvum opus potestatem eius qui cum difficultate operatur illud, quam
opus magnum potestatem eius qui sine difficultate operatur.
Ad primum ergo dicendum quod homo post peccatum ad plura indiget gratia
quam ante peccatum, sed non magis. Quia homo, etiam ante peccatum,
indigebat gratia ad vitam aeternam consequendam, quae est principalis
necessitas gratiae. Sed homo post peccatum, super hoc, indiget
gratia etiam ad peccati remissionem, et infirmitatis sustentationem.
Ad secundum dicendum quod difficultas et pugna pertinent ad quantitatem
meriti, secundum quantitatem operis proportionalem, ut dictum est.
Et est signum promptitudinis voluntatis, quae conatur ad id quod est
sibi difficile, promptitudo autem voluntatis causatur ex magnitudine
caritatis. Et tamen potest contingere quod aliquis ita prompta
voluntate faciat opus aliquod facile, sicut alius difficile, quia
paratus esset facere etiam quod sibi esset difficile. Difficultas
tamen actualis, inquantum est poenalis, habet etiam quod sit
satisfactoria pro peccato.
Ad tertium dicendum quod resistere tentationi primo homini non fuisset
meritorium, secundum opinionem ponentium quod gratiam non haberet;
sicut nec modo est meritorium non habenti gratiam. Sed in hoc est
differentia, quia in primo statu nihil erat interius impellens ad
malum, sicut modo est, unde magis tunc poterat homo resistere
tentationi sine gratia, quam modo.
|
|