|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Adam in statu
innocentiae animalibus non dominabatur. Dicit enim Augustinus, IX
super Gen. ad Litt., quod ministerio Angelorum animalia sunt
adducta ad Adam, ut eis nomina imponeret. Non autem fuisset ibi
necessarium Angelorum ministerium, si homo per seipsum animalibus
dominabatur. Non ergo in statu innocentiae habuit dominium homo super
alia animalia.
2. Praeterea, ea quae ad invicem discordant, non recte sub uno
dominio congregantur. Sed multa animalia naturaliter ad invicem
discordant, sicut ovis et lupus. Ergo omnia animalia sub hominis
dominio non continebantur.
3. Praeterea, Hieronymus dicit quod homini ante peccatum non
indigenti, Deus animalium dominationem dedit, praesciebat enim
hominem adminiculo animalium adiuvandum fore post lapsum. Ergo ad
minus usus dominii super animalia non competebat homini ante peccatum.
4. Praeterea, proprium domini esse videtur praecipere. Sed
praeceptum non recte fertur nisi ad habentem rationem. Ergo homo non
habebat dominium super animalia irrationalia.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, de homine, praesit piscibus
maris, et volatilibus caeli, et bestiis terrae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, inobedientia ad
hominem eorum quae ei debent esse subiecta, subsecuta est in poenam
eius, eo quod ipse fuit inobediens Deo. Et ideo in statu
innocentiae, ante inobedientiam praedictam, nihil ei repugnabat quod
naturaliter deberet ei esse subiectum. Omnia autem animalia sunt
homini naturaliter subiecta. Quod apparet ex tribus. Primo quidem,
ex ipso naturae processu. Sicut enim in generatione rerum intelligitur
quidam ordo quo proceditur de imperfecto ad perfectum (nam materia est
propter formam, et forma imperfectior propter perfectiorem), ita
etiam est in usu rerum naturalium, nam imperfectiora cedunt in usum
perfectorum; plantae enim utuntur terra ad sui nutrimentum, animalia
vero plantis, et homines plantis et animalibus. Unde naturaliter homo
dominatur animalibus. Et propter hoc philosophus dicit, in I
Politic., quod venatio sylvestrium animalium est iusta et naturalis,
quia per eam homo vindicat sibi quod est naturaliter suum. Secundo
apparet hoc ex ordine divinae providentiae, quae semper inferiora per
superiora gubernat. Unde, cum homo sit supra cetera animalia, utpote
ad imaginem Dei factus, convenienter eius gubernationi alia animalia
subduntur. Tertio apparet idem ex proprietate hominis, et aliorum
animalium. In aliis enim animalibus invenitur, secundum aestimationem
naturalem, quaedam participatio prudentiae ad aliquos particulares
actus, in homine autem invenitur universalis prudentia, quae est ratio
omnium agibilium. Omne autem quod est per participationem, subditur
ei quod est per essentiam et universaliter. Unde patet quod naturalis
est subiectio aliorum animalium ad hominem.
Ad primum ergo dicendum quod in subiectos multa potest facere superior
potestas, quae non potest facere inferior. Angelus autem est
naturaliter superior homine. Unde aliquis effectus poterat fieri circa
animalia virtute angelica, qui non poterat fieri potestate humana;
scilicet quod statim omnia animalia congregarentur.
Ad secundum dicendum quod quidam dicunt quod animalia quae nunc sunt
ferocia et occidunt alia animalia, in statu illo fuissent mansueta non
solum circa hominem, sed etiam circa alia animalia. Sed hoc est
omnino irrationabile. Non enim per peccatum hominis natura animalium
est mutata, ut quibus nunc naturale est comedere aliorum animalium
carnes, tunc vixissent de herbis, sicut leones et falcones. Nec
Glossa Bedae dicit, Gen. I, quod ligna et herbae datae sunt
omnibus animalibus et avibus in cibum, sed quibusdam. Fuisset ergo
naturalis discordia inter quaedam animalia. Nec tamen propter hoc
subtraherentur dominio hominis; sicut nec nunc propter hoc subtrahuntur
dominio Dei, cuius providentia hoc totum dispensatur. Et huius
providentiae homo executor fuisset, ut etiam nunc apparet in animalibus
domesticis, ministrantur enim falconibus domesticis per homines
gallinae in cibum.
Ad tertium dicendum quod homines in statu innocentiae non indigebant
animalibus ad necessitatem corporalem, neque ad tegumentum, quia nudi
erant, et non erubescebant, nullo instante inordinatae concupiscentiae
motu; neque ad cibum, quia lignis Paradisi vescebantur; neque ad
vehiculum, propter corporis robur. Indigebant tamen eis ad
experimentalem cognitionem sumendam de naturis eorum. Quod
significatum est per hoc, quod Deus ad eum animalia adduxit, ut eis
nomina imponeret, quae eorum naturas designant.
Ad quartum dicendum quod alia animalia habent quandam participationem
prudentiae et rationis secundum aestimationem naturalem; ex qua
contingit quod grues sequuntur ducem, et apes obediunt regi. Et sic
tunc omnia animalia per seipsa homini obedivissent, sicut nunc quaedam
domestica ei obediunt.
|
|