|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod homo non habuisset
dominium super omnes alias creaturas. Angelus enim naturaliter est
maioris potestatis quam homo. Sed, sicut dicit Augustinus III de
Trin., materia corporalis non obedivisset ad nutum etiam sanctis
Angelis. Ergo multo minus homini in statu innocentiae.
2. Praeterea, in plantis non sunt de viribus animae nisi nutritiva
et augmentativa et generativa. Hae autem non sunt natae obedire
rationi; ut in uno et eodem homine apparet. Ergo, cum dominium
competat homini secundum rationem, videtur quod plantis homo in statu
innocentiae non dominaretur.
3. Praeterea, quicumque dominatur alicui rei, potest illam rem
mutare. Sed homo non potuisset mutare cursum caelestium corporum, hoc
enim solius Dei est, ut Dionysius dicit in epistola ad Polycarpum.
Ergo non dominabatur eis.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, de homine, praesit universae
creaturae.
Respondeo dicendum quod in homine quodammodo sunt omnia, et ideo
secundum modum quo dominatur his quae in seipso sunt, secundum hunc
modum competit ei dominari aliis. Est autem in homine quatuor
considerare, scilicet rationem, secundum quam convenit cum Angelis;
vires sensitivas, secundum quas convenit cum animalibus; vires
naturales, secundum quas convenit cum plantis; et ipsum corpus,
secundum quod convenit cum rebus inanimatis. Ratio autem in homine
habet locum dominantis, et non subiecti dominio. Unde homo Angelis
non dominabatur in primo statu, et quod dicitur omni creaturae,
intelligitur quae non est ad imaginem Dei. Viribus autem sensitivis,
sicut irascibili et concupiscibili, quae aliqualiter obediunt rationi,
dominatur anima imperando. Unde et in statu innocentiae animalibus
aliis per imperium dominabatur. Viribus autem naturalibus, et ipsi
corpori, homo dominatur non quidem imperando, sed utendo. Et sic
etiam homo in statu innocentiae dominabatur plantis et rebus
inanimatis, non per imperium vel immutationem, sed absque impedimento
utendo eorum auxilio.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|