|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homines in statu
innocentiae omnes fuissent aequales. Dicit enim Gregorius quod, ubi
non delinquimus, omnes pares sumus. Sed in statu innocentiae non erat
delictum. Ergo omnes erant pares.
2. Praeterea, similitudo et aequalitas est ratio mutuae
dilectionis; secundum illud Eccli. XIII, omne animal diligit
sibi simile, sic et omnis homo proximum sibi. In illo autem statu
inter homines abundabat dilectio, quae est vinculum pacis. Ergo omnes
fuissent pares in statu innocentiae.
3. Praeterea, cessante causa, cessat effectus. Sed causa
inaequalitatis inter homines videtur nunc esse, ex parte quidem Dei,
quod quosdam pro meritis praemiat, quosdam vero punit, ex parte vero
naturae, quia propter naturae defectum quidam nascuntur debiles et
orbati, quidam autem fortes et perfecti. Quae in primo statu non
fuissent.
Sed contra est quod dicitur Rom. XIII, quae a Deo sunt,
ordinata sunt. Ordo autem maxime videtur in disparitate consistere,
dicit enim Augustinus, XIX de Civ. Dei, ordo est parium
dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio. Ergo in primo
statu, qui decentissimus fuisset, disparitas inveniretur.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere aliquam disparitatem in
primo statu fuisse, ad minus quantum ad sexum, quia sine diversitate
sexus, generatio non fuisset. Similiter etiam quantum ad aetatem,
sic enim quidam ex aliis nascebantur; nec illi qui miscebantur,
steriles erant. Sed et secundum animam diversitas fuisset, et quantum
ad iustitiam et quantum ad scientiam. Non enim ex necessitate homo
operabatur, sed per liberum arbitrium; ex quo homo habet quod possit
magis et minus animum applicare ad aliquid faciendum vel volendum vel
cognoscendum. Unde quidam magis profecissent in iustitia et scientia
quam alii. Ex parte etiam corporis, poterat esse disparitas. Non
enim erat exemptum corpus humanum totaliter a legibus naturae, quin ex
exterioribus agentibus aliquod commodum aut auxilium reciperet magis et
minus, cum etiam et cibis eorum vita sustentaretur. Et sic nihil
prohibet dicere quin secundum diversam dispositionem aeris et diversum
situm stellarum, aliqui robustiores corpore generarentur quam alii, et
maiores et pulchriores et melius complexionati. Ita tamen quod in
illis qui excederentur, nullus esset defectus sive peccatum, sive
circa animam sive circa corpus.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius per verba illa intendit
excludere disparitatem quae est secundum differentiam iustitiae et
peccati; ex qua contingit quod aliqui poenaliter sunt sub aliis
coercendi.
Ad secundum dicendum quod aequalitas est causa quod dilectio mutua sit
aequalis. Sed tamen inter inaequales potest esse maior dilectio quam
inter aequales, licet non aequaliter utrinque respondeat. Pater enim
plus diligit filium naturaliter, quam frater fratrem; licet filius non
tantundem diligat patrem, sicut ab eo diligitur.
Ad tertium dicendum quod causa disparitatis poterat esse et ex parte
Dei, non quidem ut puniret quosdam et quosdam praemiaret; sed ut
quosdam plus, quosdam minus sublimaret, ut pulchritudo ordinis magis
in hominibus reluceret. Et etiam ex parte naturae poterat disparitas
causari secundum praedictum modum, absque aliquo defectu naturae.
|
|