|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo in statu
innocentiae homini non dominabatur. Dicit enim Augustinus, XIX de
Civ. Dei, hominem rationalem, ad imaginem suam factum, non voluit
Deus nisi irrationabilibus dominari; non hominem homini, sed hominem
pecori.
2. Praeterea, illud quod est introductum in poenam peccati, non
fuisset in statu innocentiae. Sed hominem subesse homini, introductum
est in poenam peccati, dictum est enim mulieri post peccatum, sub
potestate viri eris, ut dicitur Gen. III. Ergo in statu
innocentiae non erat homo homini subiectus.
3. Praeterea, subiectio libertati opponitur. Sed libertas est unum
de praecipuis bonis, quod in statu innocentiae non defuisset, quando
nihil aberat quod bona voluntas cupere posset, ut Augustinus dicit
XIV de Civ. Dei. Ergo homo homini in statu innocentiae non
dominabatur.
Sed contra, conditio hominum in statu innocentiae non erat dignior
quam conditio Angelorum. Sed inter Angelos quidam aliis dominantur,
unde et unus ordo dominationum vocatur. Ergo non est contra dignitatem
status innocentiae, quod homo homini dominaretur.
Respondeo dicendum quod dominium accipitur dupliciter. Uno modo,
secundum quod opponitur servituti, et sic dominus dicitur cui aliquis
subditur ut servus. Alio modo accipitur dominium, secundum quod
communiter refertur ad subiectum qualitercumque, et sic etiam ille qui
habet officium gubernandi et dirigendi liberos, dominus dici potest.
Primo ergo modo accepto dominio, in statu innocentiae homo homini non
dominaretur, sed secundo modo accepto dominio, in statu innocentiae
homo homini dominari potuisset. Cuius ratio est, quia servus in hoc
differt a libero, quod liber est causa sui, ut dicitur in principio
Metaphys.; servus autem ordinatur ad alium. Tunc ergo aliquis
dominatur alicui ut servo, quando eum cui dominatur ad propriam
utilitatem sui, scilicet dominantis, refert. Et quia unicuique est
appetibile proprium bonum, et per consequens contristabile est
unicuique quod illud bonum quod deberet esse suum, cedat alteri
tantum; ideo tale dominium non potest esse sine poena subiectorum.
Propter quod, in statu innocentiae non fuisset tale dominium hominis
ad hominem. Tunc vero dominatur aliquis alteri ut libero, quando
dirigit ipsum ad proprium bonum eius qui dirigitur, vel ad bonum
commune. Et tale dominium hominis, ad hominem in statu innocentiae
fuisset, propter duo. Primo quidem, quia homo naturaliter est animal
sociale, unde homines in statu innocentiae socialiter vixissent.
Socialis autem vita multorum esse non posset, nisi aliquis
praesideret, qui ad bonum commune intenderet, multi enim per se
intendunt ad multa, unus vero ad unum. Et ideo philosophus dicit, in
principio Politic., quod quandocumque multa ordinantur ad unum,
semper invenitur unum ut principale et dirigens. Secundo quia, si
unus homo habuisset super alium supereminentiam scientiae et iustitiae,
inconveniens fuisset nisi hoc exequeretur in utilitatem aliorum;
secundum quod dicitur I Petr. IV, unusquisque gratiam quam
accepit, in alterutrum illam administrantes. Unde Augustinus dicit,
XIX de Civ. Dei, quod iusti non dominandi cupiditate imperant,
sed officio consulendi, hoc naturalis ordo praescribit, ita Deus
hominem condidit.
Et per hoc patet responsio ad omnia obiecta, quae procedunt de primo
modo dominii.
|
|