|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo in statu innocentiae
non erat immortalis. Mortale enim ponitur in definitione hominis.
Sed remota definitione, aufertur definitum. Ergo si homo erat, non
poterat esse immortalis.
2. Praeterea, corruptibile et incorruptibile genere differunt, ut
dicitur in X Metaphys. Sed eorum quae differunt genere, non est
transmutatio in invicem. Si ergo primus homo fuit incorruptibilis,
non posset homo in statu isto esse corruptibilis.
3. Praeterea, si homo in statu innocentiae fuit immortalis, aut hoc
habuit per naturam, aut per gratiam. Sed non per naturam, quia, cum
natura eadem maneat secundum speciem, nunc quoque esset immortalis.
Similiter nec per gratiam, quia primus homo gratiam per poenitentiam
recuperavit, secundum illud Sap. X, eduxit illum a delicto suo;
ergo immortalitatem recuperasset; quod patet esse falsum. Non ergo
homo erat immortalis in statu innocentiae.
4. Praeterea, immortalitas promittitur homini in praemium; secundum
illud Apoc. XXI, mors ultra non erit. Sed homo non fuit conditus
in statu praemii, sed ut praemium mereretur. Ergo homo in statu
innocentiae non fuit immortalis.
Sed contra est quod dicitur ad Rom. V, quod per peccatum intravit
mors in mundum. Ergo ante peccatum homo erat immortalis.
Respondeo dicendum quod aliquid potest dici incorruptibile
tripliciter. Uno modo, ex parte materiae, eo scilicet quod vel non
habet materiam, sicut Angelus; vel habet materiam quae non est in
potentia nisi ad unam formam, sicut corpus caeleste. Et hoc dicitur
secundum naturam incorruptibile. Alio modo dicitur aliquid
incorruptibile ex parte formae, quia scilicet rei corruptibili per
naturam, inhaeret aliqua dispositio per quam totaliter a corruptione
prohibetur. Et hoc dicitur incorruptibile secundum gloriam, quia, ut
dicit Augustinus in epistola ad Dioscorum, tam potenti natura Deus
fecit animam, ut ex eius beatitudine redundet in corpus plenitudo
sanitatis, idest incorruptionis vigor. Tertio modo dicitur aliquid
incorruptibile ex parte causae efficientis. Et hoc modo homo in statu
innocentiae fuisset incorruptibilis et immortalis. Quia, ut
Augustinus dicit in libro de quaest. Vet. et Nov. Test., Deus
hominem fecit, qui quandiu non peccaret, immortalitate vigeret, ut
ipse sibi auctor esset aut ad vitam aut ad mortem. Non enim corpus
eius erat indissolubile per aliquem immortalitatis vigorem in eo
existentem; sed inerat animae vis quaedam supernaturaliter divinitus
data, per quam poterat corpus ab omni corruptione praeservare, quandiu
ipsa Deo subiecta mansisset. Quod rationabiliter factum est. Quia
enim anima rationalis excedit proportionem corporalis materiae, ut
supra dictum est. Conveniens fuit ut in principio ei virtus daretur,
per quam corpus conservare posset supra naturam corporalis materiae.
Ad primum ergo et secundum dicendum quod rationes illae procedunt de
incorruptibili et immortali per naturam.
Ad tertium dicendum quod vis illa praeservandi corpus a corruptione,
non erat animae humanae naturalis, sed per donum gratiae. Et quamvis
gratiam recuperaverit ad remissionem culpae et meritum gloriae, non
tamen ad amissae immortalitatis effectum. Hoc enim reservabatur
Christo, per quem naturae defectus in melius reparandus erat, ut
infra dicetur.
Ad quartum dicendum quod differt immortalitas gloriae, quae
promittitur in praemium, ab immortalitate quae fuit homini collata in
statu innocentiae.
|
|