|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod homo in statu
innocentiae fuisset passibilis. Sentire enim est pati quoddam. Sed
homo in statu innocentiae fuisset sensibilis. Ergo fuisset
passibilis.
2. Praeterea, somnus passio quaedam est. Sed homo in statu
innocentiae dormivisset; secundum illud Gen. II, immisit Deus
soporem in Adam. Ergo fuisset passibilis.
3. Praeterea, ibidem subditur quod tulit unam de costis eius. Ergo
fuisset passibilis etiam per abscissionem partis.
4. Praeterea, corpus hominis molle fuit. Sed molle naturaliter
passivum est a duro. Ergo si corpori primi hominis obvium fuisset
aliquod corpus durum, ab eo passum fuisset. Et sic primus homo fuit
passibilis.
Sed contra est quia, si fuit passibilis, fuit etiam corruptibilis,
quia passio, magis facta, abiicit a substantia.
Respondeo dicendum quod passio dupliciter dicitur. Uno modo,
proprie, et sic pati dicitur quod a sua naturali dispositione
removetur. Passio enim est effectus actionis, in rebus autem
naturalibus contraria agunt et patiuntur ad invicem, quorum unum
removet alterum a sua naturali dispositione. Alio modo, dicitur
passio communiter, secundum quamcumque mutationem, etiam si pertineat
ad perfectionem naturae; sicut intelligere vel sentire dicitur pati
quoddam. Hoc igitur secundo modo, homo in statu innocentiae
passibilis erat, et patiebatur, et secundum animam et secundum
corpus. Primo autem modo dicta passione, erat impassibilis et
secundum animam et secundum corpus, sicut et immortalis, poterat enim
passionem prohibere, sicut et mortem, si absque peccato perstitisset.
Et per hoc patet responsio ad duo prima. Nam sentire et dormire non
removent hominem a naturali dispositione, sed ad bonum naturae
ordinantur.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, costa illa fuit in
Adam, inquantum erat principium humani generis; sicut semen est in
homine, inquantum est principium per generationem. Sicut igitur
decisio seminis non est cum passione quae removeat hominem a naturali
dispositione, ita etiam est dicendum de separatione illius costae.
Ad quartum dicendum quod corpus hominis in statu innocentiae poterat
praeservari ne pateretur laesionem ab aliquo duro, partim quidem per
propriam rationem, per quam poterat nociva vitare; partim etiam per
divinam providentiam, quae sic ipsum tuebatur, ut nihil ei occurreret
ex improviso, a quo laederetur.
|
|