|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo in statu
innocentiae non indigebat cibis. Cibus enim necessarius est homini ad
restaurationem deperditi. Sed in corpore Adae, ut videtur, nulla
fiebat deperditio, quia incorruptibile erat. Ergo non erat ei cibus
necessarius.
2. Praeterea, cibus est necessarius ad nutriendum. Sed nutritio
non est sine passione. Cum ergo corpus hominis esset impassibile, non
erat ei cibus necessarius, ut videtur.
3. Praeterea, cibus dicitur esse nobis necessarius ad vitae
conservationem. Sed Adam aliter vitam poterat conservare, quia si
non peccaret, non moreretur. Ergo cibus non erat ei necessarius.
4. Praeterea, ad sumptionem cibi sequitur emissio superfluitatum,
quae habent quandam turpitudinem non convenientem dignitati primi
status. Ergo videtur quod homo in primo statu cibis non uteretur.
Sed contra est quod dicitur Gen. II, de omni ligno quod est in
Paradiso, comedetis.
Respondeo dicendum quod homo in statu innocentiae habuit vitam animalem
cibis indigentem; post resurrectionem vero habebit vitam spiritualem
cibis non indigentem. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod
anima rationalis et anima est et spiritus. Dicitur autem esse anima
secundum illud quod est sibi commune et aliis animabus, quod est vitam
corpori dare, unde dicitur Gen. II, factus est homo in animam
viventem, idest vitam corpori dantem. Sed spiritus dicitur secundum
illud quod est proprium sibi et non aliis animabus, quod scilicet
habeat virtutem intellectivam immaterialem. In primo igitur statu
anima rationalis communicabat corpori id quod competit ei inquantum est
anima, et ideo corpus illud dicebatur animale, inquantum scilicet
habebat vitam ab anima. Primum autem principium vitae in istis
inferioribus, ut dicitur in libro de anima, est anima vegetabilis,
cuius opera sunt alimento uti et generare et augeri. Et ideo haec
opera homini in primo statu competebant. In ultimo vero statu post
resurrectionem, anima communicabit quodammodo corpori ea quae sunt sibi
propria inquantum est spiritus, immortalitatem quidem, quantum ad
omnes; impassibilitatem vero et gloriam et virtutem, quantum ad
bonos, quorum corpora spiritualia dicentur. Unde post resurrectionem
homines cibis non indigebunt, sed in statu innocentiae eis indigebant.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus in libro de
quaest. Vet. et Nov. Test., quomodo immortale corpus habebat,
quod cibo sustentabatur? Immortale enim non eget esca neque potu.
Dictum est enim supra quod immortalitas primi status erat secundum vim
quandam supernaturalem in anima residentem; non autem secundum aliquam
dispositionem corpori inhaerentem. Unde per actionem caloris aliquid
de humido illius corporis poterat deperdi; et ne totaliter
consumeretur, necesse erat per assumptionem cibi homini subveniri.
Ad secundum dicendum quod in nutritione est quaedam passio et
alteratio, scilicet ex parte alimenti, quod convertitur in substantiam
eius quod alitur. Unde ex hoc non potest concludi quod corpus hominis
fuerit passibile, sed quod cibus assumptus erat passibilis. Quamvis
etiam talis passio esset ad perfectionem naturae.
Ad tertium dicendum quod, si homo sibi non subveniret de cibo,
peccaret; sicut peccavit sumendo vetitum cibum. Simul enim sibi
praeceptum fuit ut a ligno scientiae boni et mali abstineret, et ut de
omni alio ligno Paradisi vesceretur.
Ad quartum dicendum quod quidam dicunt quod homo in statu innocentiae
non assumpsisset de cibo nisi quantum fuisset ei necessarium, unde non
fuisset ibi superfluitatum emissio. Sed hoc irrationabile videtur,
quod in cibo assumpto non esset aliqua faeculentia, quae non esset apta
ut converteretur in hominis nutrimentum. Unde oportebat superfluitates
emitti. Tamen fuisset divinitus provisum ut nulla ex hoc indecentia
esset.
|
|