|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod lignum vitae non poterat
esse causa immortalitatis. Nihil enim potest agere ultra suam
speciem, effectus enim non excedit causam. Sed lignum vitae erat
corruptibile, alioquin non potuisset in nutrimentum assumi, quia
alimentum convertitur in substantiam nutriti, ut dictum est. Ergo
lignum vitae incorruptibilitatem seu immortalitatem conferre non
poterat.
2. Praeterea, effectus qui causantur a virtutibus plantarum et
aliarum naturalium rerum, sunt naturales. Si ergo lignum vitae
immortalitatem causasset, fuisset illa immortalitas naturalis.
3. Praeterea, hoc videtur redire in fabulas antiquorum, qui
dixerunt quod dii qui comedebant de quodam cibo, facti sunt
immortales, quos irridet philosophus in III Metaphys.
1. Sed contra est quod dicitur Gen. III, ne forte mittat manum
suam et sumat de ligno vitae, et comedat et vivat in aeternum.
2. Praeterea, Augustinus in libro de quaest. Vet. et Nov.
Test., dicit, gustus arboris vitae corruptionem corporis inhibebat,
denique etiam post peccatum potuit insolubilis manere, si permissum
esset illi edere de arbore vitae.
Respondeo dicendum quod lignum vitae quodammodo immortalitatem
causabat, non autem simpliciter. Ad cuius evidentiam, considerandum
est quod duo remedia ad conservationem vitae habebat homo in primo
statu, contra duos defectus. Primus enim defectus est deperditio
humidi per actionem caloris naturalis, qui est animae instrumentum.
Et contra hunc defectum subveniebatur homini per esum aliorum lignorum
Paradisi, sicut et nunc subvenitur nobis, per cibos quos sumimus.
Secundus autem defectus est quia, ut philosophus dicit I de
Generat., illud quod generatur ex aliquo extraneo, adiunctum ei quod
prius erat humido praeexistenti, imminuit virtutem activam speciei,
sicut aqua adiuncta vino, primo quidem convertitur in saporem vini,
sed secundum quod magis et magis additur, diminuit vini fortitudinem,
et tandem vinum fit aquosum. Sic igitur videmus quod in principio
virtus activa speciei est adeo fortis, quod potest convertere de
alimento non solum quod sufficit ad restaurationem deperditi, sed etiam
quod sufficit ad augmentum. Postmodum vero quod aggeneratur non
sufficit ad augmentum, sed solum ad restaurationem deperditi. Tandem
vero, in statu senectutis, nec ad hoc sufficit, unde sequitur
decrementum, et finaliter naturalis dissolutio corporis. Et contra
hunc defectum subveniebatur homini per lignum vitae, habebat enim
virtutem fortificandi virtutem speciei contra debilitatem provenientem
ex admixtione extranei. Unde Augustinus dicit, in XIV de Civ.
Dei, quod cibus aderat homini ne esuriret, potus ne sitiret, et
lignum vitae ne senectus eum dissolveret. Et in libro de quaest.
Vet. et Nov. Test., dicit quod vitae arbor medicinae modo
corruptionem hominum prohibebat. Non tamen simpliciter immortalitatem
causabat. Quia neque virtus quae inerat animae ad conservandum
corpus, causabatur ex ligno vitae, neque etiam poterat immortalitatis
dispositionem corpori praestare, ut nunquam dissolvi posset. Quod ex
hoc patet, quia virtus cuiuscumque corporis est finita. Unde non
poterat virtus ligni vitae ad hoc se extendere ut daret corpori virtutem
Durandi tempore infinito, sed usque ad determinatum tempus.
Manifestum est enim quod, quanto aliqua virtus est maior, tanto
imprimit durabiliorem effectum. Unde cum virtus ligni vitae esset
finita, semel sumptum praeservabat a corruptione usque ad determinatum
tempus; quo finito, vel homo translatus fuisset ad spiritualem vitam,
vel indiguisset iterum sumere de ligno vitae.
Et per hoc patet responsio ab obiecta. Nam primae rationes concludunt
quod non causabat incorruptibilitatem simpliciter. Aliae vero
concludunt quod causabat incorruptibilitatem impediendo corruptionem,
secundum modum praedictum.
|
|