|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in statu innocentiae non
fuisset generatio. Generationi enim corruptio est contraria, ut
dicitur in V Physic. Contraria autem sunt circa idem. In statu
autem innocentiae non fuisset corruptio. Ergo neque generatio.
2. Praeterea, generatio ordinatur ad hoc quod conservetur in specie
quod secundum individuum conservari non potest, unde et in illis
individuis quae in perpetuum durant, generatio non invenitur. Sed in
statu innocentiae homo in perpetuum absque morte vixisset. Ergo in
statu innocentiae generatio, non fuisset.
3. Praeterea, per generationem homines multiplicantur. Sed
multiplicatis dominis, necesse est fieri possessionum divisionem, ad
evitandam confusionem dominii. Ergo, cum homo sit institutus dominus
animalium, facta multiplicatione humani generis per generationem,
secuta fuisset divisio dominii. Quod videtur esse contrarium iuri
naturali, secundum quod omnia sunt communia, ut Isidorus dicit. Non
ergo fuisset generatio in statu innocentiae.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, crescite et multiplicamini, et
replete terram. Huiusmodi autem multiplicatio absque nova generatione
fieri non potuisset, cum duo tantum fuerint primitus instituti. Ergo
in primo statu generatio fuisset.
Respondeo dicendum quod in statu innocentiae fuisset generatio ad
multiplicationem humani generis, alioquin peccatum hominis fuisset
valde necessarium, ex quo tantum bonum consecutum est. Est ergo
considerandum quod homo, secundum suam naturam, est constitutus quasi
medium quoddam inter creaturas corruptibiles et incorruptibiles, nam
anima eius est naturaliter incorruptibilis, corpus vero naturaliter
corruptibile. Est autem considerandum quod alio modo intentio naturae
fertur ad corruptibiles, et incorruptibiles creaturas. Id enim per se
videtur esse de intentione naturae, quod est semper et perpetuum.
Quod autem est solum secundum aliquod tempus, non videtur esse
principaliter de intentione naturae, sed quasi ad aliud ordinatum,
alioquin, eo corrupto, naturae intentio cassaretur. Quia igitur in
rebus corruptibilibus nihil est perpetuum et semper manens nisi
species, bonum speciei est de principali intentione naturae, ad cuius
conservationem naturalis generatio ordinatur. Substantiae vero
incorruptibiles manent semper non solum secundum speciem, sed etiam
secundum individua, et ideo etiam ipsa individua sunt de principali
intentione naturae. Sic igitur homini ex parte corporis, quod
corruptibile est secundum naturam suam, competit generatio. Ex parte
vero animae, quae incorruptibilis est, competit ei quod multitudo
individuorum sit per se intenta a natura, vel potius a naturae
auctore, qui solus est humanarum animarum creator. Et ideo, ad
multiplicationem humani generis, generationem in humano genere
statuit, etiam in statu innocentiae.
Ad primum ergo dicendum quod corpus hominis in statu innocentiae,
quantum erat de se, corruptibile erat, sed potuit praeservari a
corruptione per animam. Et ideo non fuit homini subtrahenda
generatio, quae debetur corruptibilibus rebus.
Ad secundum dicendum quod generatio in statu innocentiae, etsi non
fuisset propter conservationem speciei, fuisset tamen propter
multiplicationem individuorum.
Ad tertium dicendum quod in statu isto, multiplicatis dominis,
necesse est fieri divisionem possessionum, quia communitas possessionis
est occasio discordiae, ut philosophus dicit in II Politic. Sed in
statu innocentiae fuissent voluntates hominum sic ordinatae, quod
absque omni periculo discordiae communiter usi fuissent, secundum quod
unicuique eorum competeret, rebus quae eorum dominio subdebantur, cum
hoc etiam modo apud multos bonos viros observetur.
|
|