|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in statu innocentiae
non fuisset generatio per coitum. Quia, ut Damascenus dicit, primus
homo erat in Paradiso terrestri sicut Angelus quidam. Sed in futuro
resurrectionis statu, quando erunt homines Angelis similes, neque
nubent neque nubentur, ut dicitur Matth. XXII. Ergo neque in
Paradiso fuisset generatio per coitum.
2. Praeterea, primi homines in perfecta aetate conditi fuerunt. Si
igitur in eis ante peccatum generatio fuisset per coitum, fuissent
etiam in Paradiso carnaliter coniuncti. Quod patet esse falsum,
secundum Scripturam.
3. Praeterea, in coniunctione carnali maxime efficitur homo similis
bestiis, propter vehementiam delectationis, unde etiam continentia
laudatur, per quam homines ab huiusmodi delectationibus abstinent.
Sed bestiis homo comparatur propter peccatum, secundum illud Psalmi
XLVIII, homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus
est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Ergo ante
peccatum non fuisset maris et feminae carnalis coniunctio.
4. Praeterea, in statu innocentiae nulla fuisset corruptio. Sed
per coitum corrumpitur integritas virginalis. Ergo coitus in statu
innocentiae non fuisset.
1. Sed contra est quod Deus ante peccatum masculum et feminam
fecit, ut dicitur Gen. I et II. Nihil autem est frustra in
operibus Dei. Ergo etiam si homo non peccasset, fuisset coitus, ad
quem distinctio sexuum ordinatur.
2. Praeterea, Gen. II, dicitur mulier esse facta in adiutorium
viri. Sed non ad aliud nisi ad generationem quae fit per coitum, quia
ad quodlibet aliud opus, convenientius adiuvari posset vir per virum
quam per feminam. Ergo etiam in statu innocentiae fuisset generatio
per coitum.
Respondeo dicendum quod quidam antiquorum doctorum, considerantes
concupiscentiae foeditatem quae invenitur in coitu in isto statu,
posuerunt quod in statu innocentiae non fuisset generatio per coitum.
Unde Gregorius Nyssenus dicit in libro quem fecit de homine, quod in
Paradiso aliter fuisset multiplicatum genus humanum, sicut
multiplicati sunt Angeli, absque concubitu, per operationem divinae
virtutis. Et dicit quod Deus ante peccatum fecit masculum et
feminam, respiciens ad modum generationis qui futurus erat post
peccatum, cuius Deus praescius erat. Sed hoc non dicitur
rationabiliter. Ea enim quae sunt naturalia homini, neque
subtrahuntur neque dantur homini per peccatum. Manifestum est autem
quod homini, secundum animalem vitam, quam etiam ante peccatum
habebat, ut supra dictum est, naturale est generare per coitum, sicut
et ceteris animalibus perfectis. Et hoc declarant naturalia membra ad
hunc usum deputata. Et ideo non est dicendum quod usus horum membrorum
naturalium non fuisset ante peccatum, sicut et ceterorum membrorum.
Sunt igitur in coitu duo consideranda, secundum praesentem statum.
Unum quod naturae est, scilicet coniunctio maris et feminae ad
generandum. In omni enim generatione requiritur virtus activa et
passiva. Unde, cum in omnibus in quibus est distinctio sexuum,
virtus activa sit in mare, virtus vero passiva in femina; naturae ordo
exigit ut ad generandum conveniant per coitum mas et femina. Aliud
autem quod considerari potest, est quaedam deformitas immoderatae
concupiscentiae. Quae in statu innocentiae non fuisset quando
inferiores vires omnino rationi subdebantur. Unde Augustinus dicit,
in XIV de Civ. Dei, absit ut suspicemur non potuisse prolem seri
sine libidinis morbo. Sed eo voluntatis nutu moverentur illa membra
quo cetera, et sine ardore et illecebroso stimulo, cum tranquillitate
animi et corporis.
Ad primum ergo dicendum quod homo in Paradiso fuisset sicut Angelus
per spiritualem mentem, cum tamen haberet, vitam animalem quantum ad
corpus. Sed post resurrectionem erit homo similis Angelo,
spiritualis effectus et secundum animam et secundum corpus. Unde non
est similis ratio.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit IX super Gen.
ad Litt., ideo primi parentes in Paradiso non coierunt, quia,
formata muliere, post modicum propter peccatum de Paradiso eiecti
sunt, vel quia expectabatur divina auctoritas ad determinatum tempus
commixtionis, a qua acceperunt universale mandatum.
Ad tertium dicendum quod bestiae carent ratione. Unde secundum hoc
homo in coitu bestialis efficitur, quod delectationem coitus et
fervorem concupiscentiae ratione moderari non potest. Sed in statu
innocentiae nihil huiusmodi fuisset quod ratione non moderaretur, non
quia esset minor delectatio secundum sensum, ut quidam dicunt (fuisset
enim tanto maior delectatio sensibilis, quanto esset purior natura, et
corpus magis sensibile); sed quia vis concupiscibilis non ita
inordinate se effudisset super huiusmodi delectatione, regulata per
rationem, ad quam non pertinet ut sit minor delectatio in sensu, sed
ut vis concupiscibilis non immoderate delectationi inhaereat; et dico
immoderate, praeter mensuram rationis. Sicut sobrius in cibo moderate
assumpto non minorem habet delectationem quam gulosus; sed minus eius
concupiscibilis super huiusmodi delectatione requiescit. Et hoc sonant
verba Augustini, quae a statu innocentiae non excludunt magnitudinem
delectationis, sed ardorem libidinis et inquietudinem animi. Et ideo
continentia in statu innocentiae non fuisset laudabilis, quae in
tempore isto laudatur non propter defectum fecunditatis, sed propter
remotionem inordinatae libidinis. Tunc autem fuisset fecunditas absque
libidine.
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit XIV de Civ.
Dei, in illo statu nulla corruptione integritatis infunderetur gremio
maritus uxoris. Ita enim potuit utero coniugis, salva integritate
feminei genitalis, virile semen immitti, sicut nunc potest, eadem
integritate salva, ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti.
Ut enim ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus
feminea viscera relaxaret; sic ad concipiendum non libidinis
appetitus, sed voluntarius usus naturam utramque coniungeret.
|
|